Quantum redactiones paginae "Atalanta (mythologia)" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Nonnulli voluerunt ex Atalanta unam ex [[Argonautae|Argonautis]] facere<ref>Sic [[Apollodorus]]</ref> ; alii vero negaverunt [[Iason]]em mulierem in navem conscendere passum esse. Certe ludis funebribus in honorem [[Pelias|Peliae]] regis interfuit, ubi certamine luctus Peleum, filium [[Aeacus|Aeaci]] et patrem [[Achilles|Achillis]], vicisse refertur : quod certamen in vasis antiquis depictum videre possumus.
[[Fasciculus:Atalanta Vatican Inv2784.jpg|right|thumb|250px|Statua antiqua quae Atalantae potest esse : nam palma in cippo ad victoriam athleticam pertinet. In Museo Vaticano.]]
De matrimonio consultanti dei responderunt caveret nubere. Itaque hanc legem procis suis (et plurimi erant!) imposuit, ut eius tantum uxor fieret, qui se prius cursu vicisset (invicta enim etiam a viris erat). Sin petitores victi essent, necaturam eos ac capita stadio affixuram, ut ceteris admonitioni essent. Multi iam perierant cum Hippomenes<ref>Hoc nomen a plerisque inditur, sed nonnumquam etiam Milanius vel Melanius vocatur, ut ab ipso [[Ovidius|Ovidio]] in ''Arte amatoria''.</ref>, Megarei et Meropes filius, pronepos [[Poseidon|Neptuni]], [[Aphrodite|Venerem]] deam oravit ut sibi auxilio esse pateretur. Dea benigna tria poma aurea ei dedit atque usum eorum patefecit. Dum cursu certant, Hippomenes pomum in terram ter misit et Atalanta, volventem pilam auream admirans, ter constitit et eam collegit. Postremo competitorem virgo consequi ante metam non iam potuit ac sic Hippomenes adpetitam Atalantam uxorem duxit, volente patre Schoeneo. [[Ovidius]] poeta nobis adfirmat, simul atque formosum vultum pueri aspexisset, iam Atalantam nescisse utrum vincere an vinci mallet : inscia enim iam amabat.
 
Sed Hippomenes ingratus fuit nec donis altaria Veneris cumulavit. Itaque dea irata crudelem ultionem excogitavit. Cum iter facerent beati coniuges, fessi via non longe a templo Magnae Matris (sive [[Demeter]] sive [[Cybeles]] fuit)<ref>Sic Ovidius et alli ; at [[Hyginus mythographus]] ''Fabulae'' 185 ipsius [[Iupiter|Iovis]] templum fuisse dicit.</ref> consederunt. Tum [[Venus]] cupidinem amatoriam eis concivit nec resistere potuerunt. In speluncam Magnae Matri sacram ingressi, ibi concubuerunt. Tantum nefas indignata Cybeles eos in leones mutavit ac curru suo iunxit, quo per auras vehebatur. Sic enim saepe in antiquis monumentis expressa est. Poena crudelis erat quod multi antiqui auctores credebant leones inter se Veneris commercium non exercere ac cum leopardis tantum concubare. Sic veridicum fuit oraculum, quod praedixerat Atalantae coniugium exitio fore.