Quantum redactiones paginae "Atalanta (mythologia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
 
== Fabulae. ==
Cum pater Iasos filias tollere nollet, Atalantam filiam vix natam exposuit ; quam ursa ab [[Artemis|Artemide]] missa uberibus nutrivit, antequam a venatoribus recepta in silvis educaretur. Dicitur etiam fortes viros cursu superasse et [[Centaurus|centauros]] Rhoecum et Hylaeum, eam violare conantes, sagittis interfecisse. Magnae venationi [[Aper Calydonius|apri Calydonii]] interfuit, ubi narratur causa rixae inter [[Meleager|Meleagrum]] et avunculos fuisse, dum, amore pulchrae virginis captus, [[Meleager]] ei potissimum caput et tergumspolium beluae tribuit (prima enim aprum vulneraverat).
 
Nonnulli voluerunt Atalantam unam ex [[Argonautae|Argonautis]] facere<ref>Sic [[Apollodorus]]</ref> ; alii vero negaverunt [[Iason]]em mulierem in navem conscendere passum esse. Certe ludis funebribus in honorem [[Pelias|Peliae]] regis interfuit, ubi certamine luctus Peleum, filium [[Aeacus|Aeaci]] et patrem [[Achilles|Achillis]], vicisse refertur : quod certamen in vasis antiquis depictum videre possumus.