Quantum redactiones paginae "Atalanta (mythologia)" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
Nonnulli voluerunt Atalantam unam ex [[Argonautae|Argonautis]] facere<ref>Sic [[Apollodorus]]</ref> ; alii vero negaverunt [[Iason]]em mulierem in navem conscendere passum esse. Certe ludis funebribus in honorem [[Pelias|Peliae]] regis interfuit, ubi certamine luctus Peleum, filium [[Aeacus|Aeaci]] et patrem [[Achilles|Achillis]], vicisse refertur : quod certamen in vasis antiquis depictum videre possumus.
[[Fasciculus:Atalanta Vatican Inv2784.jpg|right|thumb|250px]]
 
De matrimonio consultanti dei responderunt caveret nubere. Itaque hanc legem procis suis (et plurimi erant!) imposuit, ut eius tantum uxor fieret, qui se prius cursu vicisset (invicta enim etiam a viris erat). Sin petitores victi essent, necaturam eos ac capita stadio affixuram, ut ceteris admonitioni essent. Multi iam perierant cum Hippomenes<ref>Hoc nomen a plerisque inditur, sed nonnumquam etiam Milanius vel Melanius vocatur, ut ab ipso [[Ovidius|Ovidio]] in ''Arte amatoria''.</ref>, Megarei et Meropes filius, pronepos [[Poseidon|Neptuni]], [[Aphrodite|Venerem]] deam oravit ut sibi auxilio esse pateretur. Dea benigna tria poma aurea ei dedit atque usum eorum patefecit. Dum cursu certant, Hippomenes pomum in terram ter misit et Atalanta, volventem pilam auream admirans, ter constitit et eam collegit. Postremo competitorem virgo consequi ante metam non iam potuit ac sic Hippomenes adpetitam Atalantam uxorem duxit, volente patre Schoeneo. [[Ovidius]] poeta nobis adfirmat, simul atque formosum vultum pueri aspexisset, iam Atalantam nescisse utrum vincere an vinci mallet : inscia enim amabat.