Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant

== Fabula. ==
 
Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi [[Calydon]]is, magna fames populo imminebat. Tum [[Meleager]], Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni [[Graecia]] celeberrimi [[Heros|heroes]] convenere : [[Theseus]] et [[Pirithous]], [[Dioscuri]] [[Castor]] et [[Pollux]], [[Iason]], [[Peleus]] et [[Telamon]], filii [[Aeacus|Aeaci]], [[Nestor]] etiam tum in primis annis et[[Atalanta (mythologia)|Atalanta]] et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem [[Artemis|Diana]]e, sub ictibus apri perierunt. Tandem prima [[Atalanta]] beluam leviter vulnerasse dicitur ac [[Meleager]] paulo post iaculo necasse. Nondum placata [[Artemis]] discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut [[Meleager]] duos avunculos occiderit, iram matris [[Althaea]]e merens.
 
== Descriptio Ovidii ==