Quantum redactiones paginae "Sovieti" differant

7 octeti amoti ,  13 years ago
m
Automaton: mutationes minores
m (nonnularum--->nonnullarum)
m (Automaton: mutationes minores)
Verbum ''совет'' in lingua Russica 'collegium', 'consultationem', seu 'commendationem' denotat, et in Latinum traducitur 'concilium', 'consilium' (e.g., ''Совет Европы'' 'Concilium Europae', ''дать совет'' 'consilium afferre'). Saeculo [[saeculum 20|XX]], hoc verbum etiam notionem concilii electorum repraesentium populi accepit, in qua notione assumptum est sine traductione a linguis nonnullis et factum est basis nominis adiectivi ''советский'' 'soveticus/sovieticus'.
 
== Sovieti in Russia et Unione Sovietica ==
Primi Sovieti conditi sunt in Russia tempore Russicae "revolutionis" annis [[1905]]–[[1907]] pro coordinatione cessationis laboris, et evanuerunt post oppressionem illius rei. [[Vladimirus Lenin]], [[Factio Communistica Unionis Sovieticae|Bolsevicorum]] dux, aestimavit Sovietos sicut forma politica nova [[organizatio]]nis hominum operariorum in certatione illorum pro revolutione proletarica dictaturaque proletariati, basis rei publicae socialisticae.
 
Anno [[1917]], tempore [[Revolutio Februarii|Revolutionis Februarii]] formati sunt Sovieti legatorum operariorum, rusticorum, et militarium. Lenin formulavit conclusionem de necessitate creationis in Russia rei publicae Sovietorum sicut forma publica dictaturae proletariati, et proposuit sententiam "Tota dicio Sovietis!" (Russice: ''Вся власть Советам! 'Vsja vlast’ Sovetam!'), i.e., "Tota dicio (dominatio) Sovietis detur'. Bolsevici gradatim facti sunt maior pars legatorum in Sovietis.
 
Post [[Revolutio Octobris Russica|Revolutionem Octobris]] ([[7 Novembris]], [[25 Octobris]] [[Calendarium Iulianum|Calendarii Iuliani]], anno 1917), a decreto Secundi Omnirussici Conventus Sovietorum legatorum operariorum et militarium, tota dominatio a [[Factio Communistica Unionis Sovieticae|Factione Communistica (Bolsevicorum)]] ductorum Sovietorum legatorum operariorum, militarium et rusticorum (ditio Sovietica) proclamata in Russia est.
 
Systema Sovietorum in terra illa concrevit, quod primo confirmatum est a Constitutione [[Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica|Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae (RSFSR)]] anni [[1918]]. Ab anno [[1918]], institutum supremum auctoritatis publicae in Russia erat Omnirussicum Conventus Sovietorum, anno [[1937]] a Sovieto Supremo substitutus.
 
Post formationem [[Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum|Unionis Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum (URSS)]] anno [[1922]], systema Sovietorum mutatum est pro convenientia structurae terrae foederatae multinationalis. Annis [[1922]]–[[1936]] institutum supremum potestatis publicae erat Conventus Sovietorum totius Unionis (cuius locus periodis inter conventus a Comitato Centrali Exsecutivo URSS occupabatur). Qui, ex Constitutione anni [[1936]], transmutatus est a Sovieto Supremo URSS (Russice: ''Верховный Совет СССР'' 'Verchovnyj Sovet SSSR'), quae etiam factus est solum institutum legumlatoris Unionis Sovieticae. Sovieti legatorum operariorum (dein Sovieti legatorum popularium dicebantur) facti sunt forma politica organizationis auctoritatis publicae in URSS. Membra omnium Sovietorum a suffragio electabantur.
 
Post desintegrationem Unionis Sovieticae, forma organizationis auctoritatis unionis illius etiam destructa est. In Russia, systema Sovietorum est mense Septembris anno [[1993]] a constulto {?} praesidis [[Boris Ieltsin|B. Ieltsini]] liquidatum.
 
== Sovieti in aliis terris ==
Tempore demonstrationis ab operariis nonnullarum terrarum Europae voluntatis revolutionariae, post Revolutionem Octobris in Russia, sodalitates typo Sovieti exsistebant in [[Hungaria]], [[Germania]] (''Arbeiterräte'' 'consilia opificum'), [[Austria]] (item), [[Bohemoslovacia]].
 
Annis [[1927]]–[[1937]] exsistebant Sovieti in [[Sina]] ([[lingua Sinica|Sinice]] 苏维埃 'sūwéi’āi' vocantur), a factione communistica terrae illius ducti.
 
== Fontes ==
*[http://www.cultinfo.ru/fulltext/1/001/008/130/index.htm Большая Советская энциклопедия. 3-е изд.] – ''Encyclopaedia Sovietica Magna'' (editio tertia)
*[[:ru:История России|История России]] – pagina Vicipaediae Russicae de historia Russiae
209 933

recensiones