Quantum redactiones paginae "Phaëthon" differant

Content deleted Content added
m Automaton: mutationes minores
m Nonnulae --->Nonnullae
Linea 1:
[[Fasciculus:Johann Liss 006.jpg|right|thumb|300px|Tabula ab [[Ioannes Liss|Iohanne Liss]] ineunte septimo decimo saeculo picta. Phaeton in flumen [[Eridanus|Eridanum]] ruit; Naiades et deus fluminis terrentur.]]
 
In [[mythologia Graeca]], '''Phaeton,''' sive '''Phaethon,''' (quod[[Graece]], nomen'fulgens'), graecein idem[[mythologia significat atqueGraeca]] latine "fulgens"). eratfuit filius [[Sol]]is/ aut [[Helius|Helii]] et [[Clymena|Oceanidae Clymenae]]. Currum patris ascendere voluit, sed equos feroces ignes naribus spirantes regere non potuit. Ne mundus totus incendio periret, [[Iuppiter]] eum fulminavit, simul Phaetontem necans et currum frangens.
 
== Fabula. ==
Aliter ab aliis haec fabula narratur. Sic ab [[Ovidius|Ovidio]]: cum matre in [[Aethiopia]] vivebat Phaeton et patre [[Sol]]e superbus apud aequales sese attollebat; quondam unus e comitibus ei respondit: "Noli, stulte, omnia matri credere"," ac negavit Phaetontem re vera filium Solis esse. Qui, pudore commotus, ad matrem refugit et ab ea petivit documentum quo probaret vera dixisse de origine sua. Quae iuravit ita esse et filium ad domum, ubi sol oritur, patrem ipsum sciscitatum misit. Sol eum benigne accepit atque, ut paternos affectus ei probaret, iuravit per [[Styx|Stygiam]] paludem (quod iusiurandum ne dii quidem revocare possunt), quodcumque sibi optavisset Phaeton, sese donaturum. Tum currum patris conscendere atque ipse per unum diem regere adulescens voluit. Statim Solem promissi sui paenituit: filium dissuadere a tam periculoso ac temerario incepto frustra conatus, postquam Phaeton in sua sententia perstitit, fatalem currum miserrimus pater filio tradere tandem coactus est. Ille currus quattuor ferocibus equis, ignem naribus spirantibus, iunctus erat, qui manum domini sui non recognoscentes, magno impetu e solita via exierunt. Modo propius terram sese demittunt, quae calore nimio exaruit ac paene exarsit, modo caelesti regno et ipsi, deorum sedi, incendium minitabant. Tum [[Iuppiter]]/[[Zeus]], a territis numinibus rogatus, fulmen suum in temerarium adulescentem vibravit. Qui in flumen [[Eridanus|Eridanum]] (quem Latini auctores idem esse atque [[Padus|Padum]] adfirmant) praecipitatus, a [[Naiades|Naiadibus]] sepultus est, quae tumulo hos versus inscripserunt:
[[Fasciculus:GustaveMoreau04Rubens Fall of Phaeton.jpg|thumb|rightleft|250px|Casus PhaetontisTabula a Gustavo[[Petrus MoreauPaulus depictus.Rubens|Petro [[1878Paulo Rubens]]. [[Museumpicta, Lupariense]]casum Phaetontis describens ([[Lutetia1605]]e Parisiorum).]]
: ''Hic situs est Phaethon, currus auriga paterni,''
: ''Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis''.
 
Sorores Heliadae tam diu mortem fratris Phaetontis lugebant, ut in [[Populus (genus plantarum)|populos]] conversae sint, lacrimae vero in electrum. [[Helius]] et ipse, maerore confectus, faciem occultavit et unus dies sine sole transisse fertur, dum tamen incendium ex casu Phaetontis ortum lumen orbi praebet.
 
== De interpretatione fabulae. ==
Nonnulli eruditi moderni putaverunt hanc fabulam ad casum [[Meteorites|meteoritis]] pertinere potuisse. Nam defectio solis quoque fumeis nubibus occultati ab hac interpretatione non abhorret. Nisi quis fictitiae scientiae amator credere mavult spatialem navem, aliunde huc pernavigatam, cursum non tenuisse et infelicem Phaetontem extraterrenam creaturam fuisse. . . .
 
== De Phaetonte in musica. ==
[[Fasciculus:GustaveMoreau04.jpg|thumb|right|200px|Casus Phaetontis a Gustavo Moreau depictus. [[1878]]. [[Museum Lupariense]] [[Lutetia]]e Parisiorum.]]
NonnulaeNonnullae [[fabula lyrica|fabulae lyricae]] "''Phaeton''" inscriptae in scaenam inductae sunt :
*[[1683]] a [[Ioannes Baptista Lully|Ioanne Baptista Lully]] (ad libellum a Philippo [[Quinault]] scriptum)
*[[1685]] ab [[Alexander Scarlatti|Alexandro Scarlatti]].
Line 21 ⟶ 22:
*[[1877]] Poema symphoniacum a [[Camillus Saint-Saëns|Camillo Saint Saens]].
 
== De sensu quodam moderno. ==
[[Fasciculus:Rubens Fall of Phaeton.jpg|thumb|right|Tabula a [[Petrus Paulus Rubens|Petro Paulo Rubens]] picta, casum Phaetontis describens ([[1605]]).]]
Vicesimo saeculo verbum Phaeton sive Faeton designat carrum [[autocinetum]] sine tecto vel duo vel quattuor loca praebentem. Iam a septimo decimo saeculo genus vehiculi equis iunctum et quattuor rotis praeditum hoc nomen ex persona mythologica acceperat.