Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Nasica" differant

Content deleted Content added
Tbook (disputatio | conlationes)
mNo edit summary
Linea 1:
'''Publius Scipio Nasica''' patrui Scipionis Africani filius, cum adolescens aedilitatem peteret, manumque cujusdam civis Romani rustico opere duratam, more candidatorum, apprehendisset, jocans interrogavit eum, num manibus solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Namque omnes rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam judicantes, iram suam adversus contumeliosum ejus dicterium exercuerunt. Quae repulsa nobilis adolescentis ingenium ab insolentia revocavit, eumque magnum et utilem civem fecit.
 
Cum [[Annibal]] Italiam devastaret, responsum ab oraculo editum esse ferunt: hostem Italia pelli vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret, et hospitio apud civem optimum reciperetur. Legati ea de re ad Attalum Pergami regem missi sunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem deduxit. Quaerendus deinde fuit vir qui eam rite hospitio exciperet. Publium Scipionem Nasicam senatus judicavit virum esse in tota civitate optimum. Idem consul imperatoris nomen a militibus, et triumphum a senatu oblatum recusavit, dixitque satis gloriae sibi in omnem vitam eo die quaesitum esse, quo vir optimus a senatu judicatus fuerat: hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphus addatur, satis honoratam publii Scipionis Nasicae imaginem fore.
 
Scipio Nasica censor factus, gravem se ac severum praebuit. Cum equitum censum ageret, equitem quemdam vidit obeso et pingui corpore, equum vero ejus strigosum et macilentum. "Quidnam causae est, inquit censor, cur sis tu, quam equus pinguior?" - "Quoniam, respondit eques, ego me ipse curo, equum vero servus." Minus verecundum visum est responsum, itaque graviter objurgatus eques, et mulcta damnatus. Idem Scipio Nasica cum Ennio poeta vivebat conjunctissime. Cum ad eum venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset Ennium domi non esse, Nasica sensit illam domini jussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum a janua quaereret, exclamavit ipse Nasica se domi non esse. Tum Ennius: "Quid! ego non cognosco, inquit, vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens: ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu non mihi credis ipsi."
 
{{Viri Illustres}}
[[Categoria:Homines]]
 
[[Categoria:HominesRomani Antiqui]]