Quantum redactiones paginae "Ianiculum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 11:
 
===Aquimolinae===
Cum [[Muri Aureliani]] evidenter sursum in montem translati sint ut [[Aquimolinae Ianiculo|Aquimolinae]], quae frumento molendo farinam praebebant urbi, accingerentur, potest fieri ut eaedem ab [[Aurelianus|Imperatore Aureliano]], qui inter [[270]]-[[275|275 A.D.]] regnavit, simul nisi prius ac muri confectae sint. Inde integrae usque ad [[537|537 A.D.]] functae, [[Gothi|Gothis]] urbem obsidentibus, cum aquis ereptis tamen obrutae sunt. Posthac autem refectae saltem sub tempora [[Gregorius IV|Papae Gregorii IV]] ([[827]]-[[844|844 A.D.]]) duraverunt.
 
Quae sunt aquaducto cum aquis de praecipite colle delabentibus actae, quamvis indicia excavationum ultima parte decadis 1990 inventa potius longius intervallum quam propius computatum fuisse suadeant, similes eis [[Barbegal|Barbegale]] aestimantur Aquimolinae.
Linea 18:
Pugna Ianiculo est anno [[1849]] pugnata inter [[Iosephus Garibaldi|Garibaldinis]] copias easque [[Francia|Francogallorum]], quae cum [[Papa]] coniunctae imperium Romae [[Civitates Papales|Civitatibus Papalibus]] restituere petebant. Itaque in Ianiculo ob hoc proelium sint quoque complures monumenta Garibaldini atque eis in bellis libertatis [[Italia|Italicae]] caesis dedicata.
 
Meridie in dies, [[canno]] ad Tiberim derectus semel exactum tempus indicans ignitur. Haec consuetudo iam traditur usque a [[Decembris|Decembre]] [[1847]], in quo canno [[Mausoleum Hadriani|Mausolei Hadriani]] (hodierne: ''Castel Sant’Angelo'') circumpositis turribus signum tintinnare coepiendo dedit ut meridies nuntiaretur. Deinde caerimonia in Ianiculum anno [[1904]] translata permansaque usque ad [[1939]] destitit. Denique, [[21 Aprilis|21 Aprile]] [[1959]], post viginiti annorum intermissionem, [[Communio Romae]] consensu populi iterum traditionem resumpsit.
 
Mons ille in momento “[[I pini del Gianicolo]]”, quod est unum momentorum [[Symphonia|symphoniae]] “[[Pini di Roma]]” ab [[Otorinus Respighi|Respighine]] compositae, expressus est.