Quantum redactiones paginae "Theudericus I (rex Austrasiae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:Theuderich and Martell.JPG|thumb|right|Theuderici et [[Carolus Martellus|Caroli Martelli]] sepulchra in ecclesia Sancti Dionysii Lutetiae]]
'''Theudericus I''' ([[Frangocallice]]: ''Thierry''; natus ante [[484]], mortuus [[534]]), fuit rex [[Austrasia]]e, filius maximus [[Chlodovechus|Chlodovechi I]] erat. Mater eius Franca nobilis erat, sed nomen eius nescimus.
 
Iam patre vivo feliciter contra [[Visigothi|Visigothos]] pugnabat. Itaque post mortem Chlodovechi, cum regnum Francorum inter quattuor filios divisum est, maximam partem regni, quae utraque ripa Rheni fluminis pertinebat, ex testamento accepit. Caput eius [[Durocortorum]] fuit. Annis sequentibus [[Thuringi|Thuringos]] vicit et regnum eorum anno [[530]] occupavit. [[Burgundiones]] anno [[532]] una cum fratribus [[Chlotarius I|Chlotario I]] et [[Childebertus I|Childeberto I]] aggressus est. Post victoriam partam [[Burgundia]] inter tres fratres divisa est. Deinde Franci iterum contra Visigothos bellum moverunt et terram ad usque [[Pyrenaei|Pyrenaeos]] expugnaverunt. Eo bello rex Visigothorum [[Amalaricus (rex Visigothorum)|Amalaricus]] caesus est. His proeliis et filius regis [[Theudebertus I]] excellebat, qui paulo post patri successit.