Quantum redactiones paginae "Calydon" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Calydon''' erat civitas Graeca antiqua in [[Aetolia]] sita, ad ripam Eueni fluminis.
 
Maxima fama fuit in mythologicis et heroicis temporibus, pulchritudinem et vineta eius iam [[Homerus]] laudaverat. Ibi regnabat rex Oeneus, illuc ex omni [[Graecia]] convenere maximi [[heros|heroes]], ut, [[Meleager|Meleagro]] duce, fines [[Aper Calydonius|apro Calydonio]] liberarent. Ibi [[Hercules]] [[Achelous|Acheloum]] luctando vicit ac praemium victoriae [[Deianira]]m uxorem duxit.
 
Historicis vero temporibus templo [[Artemis|Dianae]], Laphriae dictae, praecipue nota, una e principibus foederatis civitatibus [[Aetolia]]e fuit. Mox tamen vergere coepit donec [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augustus]] omnes incolas in novam urbem, [[Nicopolis|Nicopolim]], transtulit, quam condiderat ut monumentum fieret victoriae suae [[Actium|Actiacae]]. Hodie vestigia templi et moenium in situ manent.