Quantum redactiones paginae "Lucius Iunius Quintus Vibius Crispus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Lucius Iunius Quintus Vibius PriscusCrispus''' (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius [[Vercellae]] fuit, humili loco ortus est<ref>[[Tacitus]], dialogus de oratoribus VIII 1</ref>. Forsitan [[Tiberius (imperator)|Tiberio]] imperatore regnante in senatum adlectus est. Anno [[61]] consul suffectus erat, tum curator aquarum, deinde proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africae]] fuit. Post mortem Neronis et amicus [[Vitellius|Vitellii]] imperatoris et Vespasiani atque [[Domitianus|Domitiani]] fuit. Anno [[72]]/[[73]] a [[Vespasianus|Vespasiano]] imperatore ''legatus Augusti pro praetore in censibus accipiendis'' [[Hispania Citerior|Hispaniae Citerioris]] factus est. Anno [[74]] consul II suffectus, anno [[83]] consul III suffectus creatus est. Quo modo in senatu in delatoribus [[Nero (imperator)|Neronis]] accusandis egerit, a [[Tacitus|Tacito]] vario modo descriptum est<ref>Tacitus, ''Historiae'' IV 41; 43</ref>. Octagesimum quartum annum agens mortuus est<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 175</ref>.
 
== Notae ==
<references/>
 
{{DEFAULTSORT:Vibius PriscusCrispus, Lucius Iunius Quintus}}
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Senatores]]