Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Calydonian hunt.jpg|right|thumb|300px|Graeci heroes aprum Calydonium venantes. [[Oxonia]]e in Ashmoleano Museo.]] In [[mythologia Graeca]] '''Aper Calydonius''' est monstrum ab irata [[Artemis|Artemide]] in agrum [[Calydon]]ium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.
 
== Fabula. ==
 
Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi Calydonis, magna fames populo imminebat. Tum [[Meleager]], Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni [[Graecia]] celeberrimi [[Heros|heroes]] convenere : [[Theseus]] et [[Pirithous]], [[Dioscuri]] [[Castor]] et [[Pollux]], [[Iason]], [[Peleus]] et [[Telamon]], filii [[Aeacus|Aeaci]], [[Atalanta]] et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem [[Artemis|Diana]]e, ab apro interfecti sunt. Tandem prima [[Atalanta]] beluam leviter vulnerasse dicitur ac [[Meleager]] paulo post iaculo necasse. Nondum placata [[Artemis]] discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut [[Meleager]] duos avunculos occiderit, iram matris [[Althea]]e merens.
 
== Descriptio Ovidii ==
His versibus poeta [[Ovidius]] monstrosum aprum descripsit :
: ''misit aprum, quanto maiores herbida tauros
: non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
: sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
: et setae similes rigidis hastilibus horrent:
: fervida cum rauco latos stridore per armos
: spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,''
== Fontes. ==
*[[Homerus]], libro nono [[Ilias|Iliadis]] 530-550.