Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Calydonian hunt.jpg|right|thumb|300px|Graeci heroes aprum Calydonium venantes. [[Oxonia]]e in Ashmoleano Museo.]] In [[mythologia Graeca]] '''Aper Calydonius''' est monstrum ab irata [[Artemis|Artemide]] in agrum [[Calydon]]ium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.
 
Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi Calydonis, magna fames populo imminebat. Tum [[Meleager]], Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni [[Graecia]] celeberrimi [[Heros|heroes]] convenere : [[Theseus]] et [[Pirithous]], [[Dioscuri]] [[Castor]] et [[Pollux]], [[Iason]], [[Peleus]] et [[Telamon]], filii [[Aeacus|Aeaci]], [[Atalanta]] et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem [[Artemis|Diana]]e, ab apro interfecti sunt. Tandem prima [[Atalanta]] beluam leviter vulnerasse dicitur ac [[Meleager]] paulo post iaculo necasse. Nondum placata [[Artemis]] discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut [[Meleager]] duos avunculos occiderit, iram matris [[Althea]]e merens.
== Fontes. ==
*[[Homerus]], libro nono [[Ilias|Iliadis]] 530-550.