Quantum redactiones paginae "Faustina Kowalska" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 14:
Soror Faustina adseveravit se vidisse [[Iesus| Iesum]] [[Maria]]mque, cumque illis iterum iterumque locutam esse. Deinde futura [[sancta]] Faustina in Libello diario suo scripsit [[Iesus| Iesum]] aperuisse quae sibi agenda essent : hoc est devotionem erga [[Deus| Dei]] Misericordiam vulgare. [[Iesus]] [[dies| die]] [[22 Februarii]] [[1931]] illi apparuerit, [[candidus| candido]] indutus veste, ut "[[Rex]] divinae Misericordiae", dextra [[manus| manu]] ad benedicendum sublata, altera in pectore vestem tangente. Duo lucidi radii ex [[cor]]de eius emicabant, alter [[ruber]], alter [[candidus]]. Faustina, ex praeceptis quae a [[Christus| Christo]] accepta dicebat, illius visi effigies depinxit. Aliquot effigies, Patre Michael Sopoćko adiuvante, [[Cracovia]]e [[Vilna]]eque distribuit ante quas homines [[oratio| orare]] coeperunt. Quamvis parvae [[scientia]]e esset, diarium tamen intimum conscripsit, qui denique, ''Misericordia divina in [[anima]] mea : Diarius [[sancta]]e Faustinae'' inscriptus editus, est. Frustra conata est invenire "Congregationem quae [[Deus| Dei]] Misericordiam erga universam [[Tellus (planeta)| terram]] praedicaret et illam [[oratio| orando]] impetraret", sed numquam asceterium relinquendi licentiam impetravit.
 
Faustina, anno [[1936]] in gravem [[morbus| morbum]] delapsa, videlicet [[phthisis| phthisem]] (vel [[tuberculosis| tuberculosem]]), in [[valetudinarium]] civitatis Pradnik translata est. Ibi per multas horas orabat, divinae Misericordiae [[rosarium (oratio)| rosarii orationem]] recitans, comprecansque [[Deus| Deo]] pro peccatorum conversione. Per duos postremos vitae eius annos Diarium composuit. Scribendi facultate [[Iunius| Iunio]] [[1938]] eguit, patuitque Faustinam de vita paulo post exituram esse. Obiit die 5 Octobris. Cum [[abbas| abbatissa]] eius cellam tergebat, loculum aperuit in quo divinae Misericordiae picturas invenit.
 
{{sanctus-stipula}}