Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant

Content deleted Content added
carceralis,-e
No edit summary
Linea 7:
Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae [[saeculum 19 |saeculo 19]] semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore [[Bellum Orbis Terrarum II|belli per totum orbem terrarum gesti alterius]] a [[Germania|Germani]]s per [[Europa]]m disponerentur, ut cum [[Zigani]] tum [[Iudaei]] illuc coacti labore debilitarentur et catervatim [[Shoa|extinguerentur]]. Quorum omnium notissima illa carceralia [[Ausvicium|Ausviciana]] sunt, in quibus ad decies centena milia hominum esse necatos veri simile est.
 
CarceraliaCarceralibus similia castra Russice breviter [[GULAG]] appellata [[Iosephus Stalin|Iosepho Stalin]] auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis [[saeculum 20| saeculi 20]] decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.
 
Nomen "castrorum concentratoriorum" primo in usu erat apud Anglos qui in [[Bellum Buricum|bello Burico]] captivos et cives Buricos ibi collocaverunt.