Quantum redactiones paginae "Disputatio:Gihad" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
 
Linea 3:
:Lingua Arabica enuntiatur sicut littera ''J'' in nomine Anglico ''Jacob'', consonans Latino sermoni alienus. Translitteratur secundum [[Vicipaedia:De nominibus propriis|regulam Vicipaedianam nostram]], i.e. ad normam ISO Societatisque Germanicae Orientalis (DMG), qua adhibita ''Ǧihad'' scribitur, fastigiis autem abiectis, ut exsistat illud [[Gihad]]. Quod quomodo Latine enuntiemus (/gi'ha:d/ sicut et linguae Arabicae Aegyptiaca dialectus, vel /dʒi'ha:d/), nescio idque ab omni sollicitudine securus, quia egomet nusquam viva voce Latine loquor. Hoc mihi cordi est, ut regulam in transcribendo sequar stabilem, ne unusquisque suo stomacho satisfaciat diversa translitteratione linguae Latinae diversis modis adaptata. At censes hanc regulam esse omnino mutandam?--[[Usor:Ceylon|Ceylon]] 22:39, 23 Aprilis 2008 (UTC)
::Ah, egomet aemulor veteres, qui enuntiaverunt <g> quasi [g]; ergo <ga>, <ge>, <gi>, <go>, <gu> a nobis enuntianda sunt [ga], [ge], [gi], [go], [gu], non&mdash;sicut solent religiosi hodierni, praecipue in Civitate Vaticana&mdash;[ga], [ʤe], [ʤi], [go], [gu]. Nihilominus, vocabulum Abrabicum ''al-jabr'' nobis dedit vocabulum Latinum ''algebra,'' quod recte nos oportet enuntiare ['algebra], non ['alʤebra]; ergo Latina littera <g> pro Arabico sono [ʤ] bene attestata est, quamquam de saeculo recentiore. Fortasse melius fuerint litterae <aldiebra> vel <aldyebra>, quod paene enuntiantur ['alʤebra]! [[Usor:IacobusAmor|IacobusAmor]] 23:35, 23 Aprilis 2008 (UTC)
 
Cur non Iihad??
Revertere ad "Gihad".