Quantum redactiones paginae "Missale Romanum" differant

Content deleted Content added
Linea 64:
# Concelebrationis facultas extendenda.
# Variae missae intra eadem claustra non amplius erant habendae.
 
=== Nova Missalis Romani editio ===
 
[[Paulus VI papa|Paulus VI]] Papa, anno 1970, post altissimam liturgiae recognitionem iuxta praecepta Concilii Vaticani II, edidit novum '''Missale Romanum'''. Quae editio eodem Paulo Papa VI Pontifice anno 1975 iterum recognita est. Tandem, anno 2002, Summo Pontifice [[Iohannes Paulus|Iohanne Paulo II]], in vulgus prodiit tertia editio recognita '''Missalis Romani'''.
 
== Partes Missalis Romani ==
 
Missale Romanum sic dividitur:
 
# '''Institutio Generalis Missalis Romani''', quae non modo explicat verum etiam disponit omnes missae ritus.
# '''Proprium de tempore''', quod quinque circulorum anni praebet missas.
# '''Ordo missae''', qui praebet instructionem totius missae, praefationes, preces eucharisticas, benedictiones et cantus.
# '''Proprium de sanctis''', quod complectitur festa totius anni.
# '''Communia''', ubi sunt orationes communes singulis sanctorum ordinibus.
# '''Missae rituales''', id est: missae, quae sacramentis aut sacramentalibus constant.
# '''Missae et orationes pro variis necessitatibus'''.
# '''Missae votivae''', quae ratione devotionis celebrantur.
# '''Missae defunctorum''', quae pro fidelibus mortuis celebrantur.
# '''Appendices''', qui complectuntur cantus, benedictionem aquae, ritum ad deputandum ministrum sacrae communionis ad actum distribuendae, ordinem benedictionis calicis et patenae, specimina formularum pro oratione universali, et preces eucharisticas pro missis cum pueris.
 
==Praesentes editiones==