Quantum redactiones paginae "Antisemitismus" differant

m (bot mutat: pt:Antissemitismo)
Iudaeos odio quodam inveterato multi persecuti sunt homines, quo commoverentur, ut contumeliis eos afficerent, insidias eis pararent, eos opprimerent et in [[Pogromus|tumultu]] etiam occiderent. Quas iniurias Iudaei temporibus antiquis, cum in [[Palaestina]] sedes haberent, et [[medium aevum|medio]] quod dicitur [[medium aevum|aevo]] per Europam dispersi perpessi sunt.
 
Nostris autem temporibus inde a saeculo 19. praeceptores antisemitismi nationem atque sanguinem quendam Iudaicum per totum orbem terraremterrarum emanatum esse docuerunt, ex quo, qui nati essent, his populis, quibus immixti vitam degerent, maxima afferrent detrimenta. Qua ex doctrina ortus est antisemitismus ille perniciosus, quo saevientes [[Bellum Orbis Terrarum II|bello per totum orbem terrarum gesto altero]] Germani conati sunt, [[Shoa|ut Iudaeos omnes exstirparent]].
 
Ne his quidem diebus antisemitismo penitus evulso admodum multi praesertim inter [[Religio Islamica|Musulmanos]] sunt, qui rei publicae [[Israel]] infensi ''antizionistas'' se professi Iudaeos in hoc reprehendere pergant, quod ubique in omnibus negotiis, mercimoniis, civitatibus, litteris plurimum possent. Qua de causa constat antisemitismo eorum etiam animos ali, qui Dei Optimi Maximi nomine abutuntur, ut [[terrorismus|caedes a se optimo iure committi]] affirment.
842

recensiones