Quantum redactiones paginae "Daphne (mythologia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
 
Secundum [[Ovidius|Ovidium]] [[poeta]]m non casu [[Apollo]] Daphnen adamavit, sed ab ultione irrisi [[Cupido|Cupidinis]] qui duas sagittas e pharetra sua misit : alteram auratam in pectus dei [[Delphi|Delphici]], qua eum inexplebili amore incendit, unam plumbatam quae effecit, ut Daphne omnem amorem aspernaretur. Nec preces audire dei voluit et refugit per silvas quam celeriter potuit. Deus tamen cupidine stimulatus etiam velocior fuit ac iam manum nymphae iniecerat cum illa, patrem non longe aspiciens, precatur ac rogat eum ne virginitatem filiae suae eripi pateretur. Tum numine dei fluminis in laurum arborem commutata est. Apollo frustra lignum osculans, tandem dixit, si non coniugem, attamen arborem suam fore Daphnen. Atque nympha deo annuisse foliorum cacumine , ut capite, narratur.
[[Fasciculus:Bernini Apollo Dafne 2.jpg|thumb|right|Apollo et Daphne . Sculptura [[Bernini]]. [[1624]]. Romae, in Musaeo Borghese.]]
Praenomen hodieque est Daphne in multis regionibus orbis.
 
== De Daphne in litteris. ==
[[Fasciculus:Bernini Apollo Dafne 2.jpg|thumb|right|Apollo et Daphne . Sculptura [[Bernini]]. [[1624]]. Romae, in Musaeo Borghese.]]
 
Iam ab antiquitate exeunte et per omne medium aevum Christiani auctores castitatem Daphnes celebraverunt, ut quae etiam Apollini, iuveni deo ac formoso restitisset. Haec interpretatio in commentariis moralibus [[Ovidius|Ovidii]] vulgata esr, qui quarto et quinto decimo saeculis floruerunt.
Italicus vero poeta [[Petrarcus]] ([[1304]]-[[1374]]) in hac fabula agnovit velut imaginem sortis poeticae et amoris sui in Lauram, puellam nobilem quam in libro Carminum (italice ''Canzoniere'') celebravit. Nam Laura in lingua Italica idem est atque Daphne in lingua Graeca. Poeta et ipse puchritudinem semper fugientem persequitur, et postquam ipsa effugit, laurea tamen corona (id est gloria poetica) caput cingit. Scilicet amor pulchri vim poeticam tribuit. Multa post saecula et Germanicus poeta [[Henricus Heine]] hoc thema similiter retractavit.