Quantum redactiones paginae "Daphne (mythologia)" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
Secundum [[Ovidius|Ovidium]] [[poeta]]m non casu [[Apollo]] Daphnen adamavit, sed ab ultione irrisi [[Cupido|Cupidinis]] qui duas sagittas e pharetra sua misit : alteram auratam in pectus dei [[Delphi|Delphici]], qua eum inexplebili amore incendit, unam plumbatam quae effecit, ut Daphne omnem amorem aspernaretur. Nec preces audire dei voluit et refugit per silvas quam celeriter potuit. Deus tamen cupidine stimulatus etiam velocior fuit ac iam manum nymphae iniecerat cum illa, patrem non longe aspiciens, precatur ac rogat eum ne virginitatem filiae suae eripi pateretur. Tum numine dei fluminis in laurum arborem commutata est. Apollo frustra lignum osculans, tandem dixit, si non coniugem, attamen arborem suam fore Daphnen. Atque nympha deo annuisse foliorum cacumine , ut capite, narratur.
[[Fasciculus:Bernini Apollo Dafne 2.jpg|thumb|right|Apollo et Daphne . Sculptura [[Bernini]]]]
Praenomen hodieque est Daphne in multis regionibus orbis.