Quantum redactiones paginae "Titus Vinius" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Titus Vinius''' (Rufinus ?) (natus anno 21 vel 22, mortuus 15 Ianuarii 69) senator Romanus fuit. Anno 39 tribunus militum sub legato provinciae [[Gaius Calvisius ...
 
mNo edit summary
Linea 1:
'''Titus Vinius''' (Rufinus ?) (natus anno [[21]] vel [[22]], mortuus [[15 Ianuarii]] [[69]]) senator Romanus fuit. Anno [[39]] tribunus militum sub legato provinciae [[Gaius Calvisius Sabinus (consul 26)|Gaio Calvisio Sabino]] erat. Cum uxore Sabini Cornelia stuprum fecisse accusatus est. Quod paulo post [[Caligula]] necatus esset, Vinius poena affectus non est. Tum erat [[Claudius (imperator)|Claudio]] regnante [[praetor]], legatus legionis, sub [[Nero (imperator)|Nerone]] imperatore proconsul [[Gallia Narbonensis|Galliae Narbonensis]] factus est. Anno [[68]] ''legatus legionis'' in [[Hispania Citerior|Hispania Citeriore]] [[Galba|Sulpicio Galbae]] legato provinciae persuasit, ut imperator se proclamaret<ref>[[Plutarchus]], ''Galba'', 4</ref>. Itaque multa apud Galbam imperatorem potuit. [[1 Ianuarii]] anni 69 consulatum ordinarium cum Galba iniit, supplicium [[Gaius Ofonius Tigellinus|Gaii Ofonii Tigellini]], praefecti praetorio Neronis, prohibuit<ref>Plutarchus, ''Galba'', 17,3</ref>. Frustra suasit Galbae, ut [[Otho]]nem adoptaret<ref>ibidem, cap. 21</ref>, sed eum ad [[Vitellius|Vitellium]] legatum in Germaniam mittendum permovit<ref>[[Suetonius]], ''Vitellius'', VIII 1</ref>. Cum [[Otho]] purpuram peteret, 15 Ianuarii necatus est. De hac re Tacitus narrat: "''Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in utrumque latus transverberatus.''"<ref>Tacitus, Historiae, I 42</ref>
 
== Notae ==