Quantum redactiones paginae "Gaius Suetonius Paulinus" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Gaius Suetonius Paulinus''' (natus 11 aut antea, mortuus post annum 69) senator ac vir militaris Romanus fuit. Fuit praetor, tum legatus Claudii anno...
 
mNo edit summary
Linea 1:
'''Gaius Suetonius Paulinus''' (natus [[11]] aut antea, mortuus post annum [[69]]) senator ac vir militaris Romanus fuit. Fuit praetor, tum legatus [[Claudius (imperator)|Claudii]] anno [[42]] primus Romanorum imperatorum trans [[Atlas (mons)|Atantem]] montem in partes [[Mauri|Maurorum]] invasit et rebelliones incolarum suppressit. Ante annum [[45]] consul suffectus creatus est, forsitan Claudium anno [[43]] in Britanniam invadendam secutus est. Anno [[58]] [[Quintus Veranius|Quinto Veranio]] legatus Augusti pro praetore [[Britannia (provincia Romana)|Britanniae]] successit. [[Mona]]m insulam expugnavit atque ibi [[Druides]] exstirpavit. Sed tum rebellionem [[Boudicca]]e, qua coloniae [[Camulodunum]], [[Verulamium]], [[Londinium]] deletae sunt, supprimere coactus est<ref>[[Tacitus]], ''Annales'', XIV 31-37</ref>. Anno [[62]], cum Suetonius cum procuratore provinciae Classiciano iurgaret, revocatus est. Anno [[66]] consul ordinarius factus est<ref>Sunt, qui credant hunc consulem filium Suetonii fuisse. Confer: Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1084</ref>. Bello civili anno [[69]] Suetonius partibus [[Otho]]nis favebat, sed veniam [[Vitellius|Vitellii]] imperatoris nactus est<ref>Tacitus, ''Historiae'', II 60,1</ref>.
 
== Notae ==