Quantum redactiones paginae "Anaxagoras" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 32:
Haec dicta [[Omnipraesentia (metaphysica)|omnipraesentiam]] elementorum arguere videntur. Itaque omnibus in rebus inest mixtura omnium quae sunt elementorum, et unum quodque elementum omni tempore ubique est. Horum praeceptorum, quamquam maximi sunt momenti ad Anaxagorae doctrinam disserendam, haud facilis est interpretatio. Si enim omnia in omnibus insunt, necesse est elementa inter se penetrent, namque aliter non videtur liquere, quo modo omnia elementa eodem tempore in uno quoque loco inesse possint. Quae cum ita sint, in novam accumulari formae potentiam elementum quodvis potest, velut si nova quaedam generaretur res aut qualitas.
 
De elementis fundamentalibus, qualia sint, parum liquet. Plerique crediderunt Anaxagoram elementa pro corpusculis sive particulis perparvulis habuisse. [[Lucretius]] his versibus Anaxagoream explicat doctrinam:<ref>Lucretius, ''De rerum natura'' 1.835&ndash;841.</ref>
Elementa fundamentalia ab Anaxagora interdum semina appellantur. Quia semen quodvis est corpusculum spatium quoddam continens propriisque finibus ab aliis rebus separatum, non mirum si plerique Anaxagoram crediderunt elementa pro particulis habuisse, quamquam parum cum elementorum omnipraesentia congruere videtur.
: Ossa videlicet e pauxillis atque minutis
: ossibus hic et de pauxillis atque minutis
: visceribus viscus gigni sanguenque creari
: sanguinis inter se multis coeuntibu' guttis,
: ex aurique putat micis consistere posse
: aurum, et de terris terram concrescere parvis,
: ignibus ex ignes, humorem humoribus esse.
Ita interpretationem geminat [[Aristoteles|Aristotelicam]],<ref>E.g. Aristoteles, ''Metaphysica'' 984a {{Polytonic|σχεδὸν γὰρ ἅπαντα τὰ '''ὁμοιομερῆ''' καθάπερ ὕδωρ ἢ πῦρ οὕτω γίγνεσθαι καὶ ἀπόλλυσθαί φησι, συγκρίσει καὶ διακρίσει μόνον, ἄλλως δ᾽ οὔτε γίγνεσθαι οὔτ᾽ ἀπόλλυσθαι ἀλλὰ διαμένειν ἀΐδια}} ('dixit enim omnes res quae ex '''particulis, similibus inter se, minutis''' consistunt, sicut aquam aut ignem, ita gigni et interire, scilicet concretione et secretione tantum, ceterum nec gigni neque interire sed in perpetuum manere'). Haec translatio adiectivi {{Polytonic|ὁμοιομερής}} ('particulae, similes inter se, minutae') Tullio innititur: Cicero, ''Academica'' 2.118.</ref> quae unam quamque rem naturalem declarat ex particulis eiusdem qualitatis consistere. Haec explicandi ratio a Lucretio ''homoeomeria'' (ὁμοιομέρεια) appellatur.
 
== Notae ==
Line 52 ⟶ 60:
*Schofield, M. (1980) ''An Essay on Anaxagoras''. Cambridge: Cambridge University Press.
*Stewart D. J. (1968) Νοῦς in Aristophanes. ''Classical Journal'' 63, 253-255.
*Vlastos, G. (1950) The physical theory of Anaxagoras. ''Philosophical Review'' 59, 31-57.
*Woodbury, Leonard (1981) Anaxagoras and Athens. ''Phoenix'' 35, 295-315.