Quantum redactiones paginae "Anaxagoras" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
 
== De doctrina ==
Praesertim id egisse videtur Anaxagoras, ut physicam ab Ionibus conceptam ad [[Parmenides|ParmenidaeParmenidis]] decreta accommodaret. Itaque synthesin exegit philosophicam, quae posteros multis modis affecit.
 
=== Metaphysica ===
''Quod non est, id nequet esse.'' Hoc a ParmenidaParmenide dictum<ref>DK28B8.15-16.</ref> accepit Anaxagoras ut fundamenta metaphysica doctrinae suae. Itaque physicos maxime Ionicos reprehendit, quod perperam de rerum generatione et interitu loquerentur:
 
:De generatione et interitu non recte iudicant Graeci. Nulla enim res generatur neque interit, sed a rebus quae sunt et commiscentur et discernuntur. Itaque rectum esset, si generationem commixtionem et interitum discretionem dicerent.<ref>Anaxagoras, DK59B17: {{Polytonic|τὸ δὲ γίνεσθαι καὶ ἀπόλλυσθαι οὐκ ὀρθῶς νομίζουσιν οἱ Ἕλληνες· οὐδεν γάρ χρῆμα γίνεται οὐδὲ ἀπόλλυται, ἀλλ’ ἀπὸ ἐόντων χρημάτων συμμίσγεται τε καὶ διακρίνεται. καὶ οὕτως ἂν ὀρθῶς καλοῖεν τό τε γίνεσθαι συμμίσγεσθαι καὶ τὸ ἀπόλλυσθαι διακρίνεται.}} Non aliter [[Empedocles]] DK31B8): {{Polytonic|φύσις οὐδενὸς ἔστιν ἁπάντων θνητῶν ... ἀλλὰ μόνον μίξις τε διάλλαξίς τε μιγέντων}} ('omnium mortalium nullius est generatio ... sed mixtio tantum est mixtorumque mutatio').</ref>
 
Quod generatio novarum aut interitus veterum rerum esse percipitur, id re vera nihil aliud est nisi nova quaedam mixtura, id est: elementorum metaphysice fundamentalium nova inter se distributio et ordinatio.<ref>Elementa metaphysice fundamentalia ab Anaxagora nunc ''semina'' ({{Polytonic|σπέρματα}}) nunc ''res quae sunt'' ({{Polytonic|ἔοντα χρήματα}}) appellantur.</ref> Cum autem res quaedam esse desinit (vel "moritur"), priore elementorum ordine dissoluto et separato nova in proximo generatur compositio. Quae omnia salvis fiunt elementis. Itaque Anaxagoras, cum verba pro dynamica mundi mutabilitate facit, negat semina, quippe quae vera sint, mutabilia esse. Hoc modo ParmenidaeParmenidis metaphysicam ad Ionum physicam conciliare conatur.
 
Quae cum ita sint, apparet Anaxagoram duo proponere gradus metaphysicos. Primus gradus ex seminibus sive iis quae verae sunt rebus constat. Non solum aqua et ignis et terra sed etiam caro et ossa nec non calidum et frigidum sunt res verae sive semina. Alter gradus est rerum ex his elementis compactarum. Quae res sensu metaphysico non sunt, quod velut [[Epiphaenomenon|epiphaenomena]] quaedam ex temporariis seminum mixturis emergunt. Itaque bestiae et plantae et homines caelestiaque corpora sunt composita naturalia, quippe quae vi naturae ultro generentur. A rebus humana arte ad humanum usum factis eo differunt, quod causa teleologica deest, quem ad finem factae sint.
Linea 30:
: Una omnes res erant.<ref>DK59B1 {{Polytonic|ὁμοῦ πάντα χρήματα ἦν}}.</ref>
: In cuncto inest portio cuncti.<ref>DK59B11 {{Polytonic|ἐν παντὶ παντὸς μοῖρα ἔνεστι}}.</ref>
Haec dicta [[Omnipraesentia (metaphysica)|omnipraesentiam]] elementorum arguere videntur. Itaque omnibus in rebus inest mixtura omnium quae sunt elementorum, et unum quodque elementum omni tempore ubique est. Horum praeceptorum, quamquam maximi sunt momenti ad Anaxagorae doctrinam disserendam, haud facilis est interpretatio. Si enim omnia in omnibus insunt, necesse est elementa inter se penetrent, namque aliter non videtur liquere, quo modo omnia elementa eodem tempore in uno quoque loco inesse possint. Quae cum ita sint, in novam accumulari formae potentiam elementum quodvis potest, velut si nova quaedam generaretur res aut qualitas.
 
Elementa fundamentalia ab Anaxagora interdum semina appellantur. Quia semen quodvis est corpusculum spatium quoddam continens propriisque finibus ab aliis rebus separatum, non mirum si plerique Anaxagoram crediderunt elementa pro particulis habuisse, quamquam parum cum elementorum omnipraesentia congruere videtur.
 
== Notae ==