Quantum redactiones paginae "Prajadhipok" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Prajadhipok''' sive ''Pok Klao'' (natus [[1893]]; mortuus [[1941]]) fuit ab anno [[1925]] usque ad [[1935]] rex [[Thailandia|Siamensis]], in quo anno regnum abdicavit.
 
Prajadhipok fuit filius regis [[Chulalongkorn (rex Siamensis)|Chulalongkorn]] et uxoris sororisque eius [[Saowabha (regina Siamensis)|Saowabha]]. Fuit alumnus [[Collegium Etonense|collegii Etonensis]]<ref>Suadente principe [[Charun (princeps Siamensis)|Charun]], si eo credimus: vide Batson (1984) p. 79.</ref> et [[Academia Regia Militaris (Woolwich)|Academiae Militaris]] iuxta Woolwich. Anno [[1921]] [[Europa]]m ob salutem recuperandam petivit; ibi apud [[Schola Militaris Specialis (Saint-Cyr)|Scholam Saint-Cyr]] rebus militaribus studuit.
 
Anno [[1918]] in matrimonium duxit germana [[Rambai Bani (regina Siamensis)|Rambai Bani]], filia principis [[Svasti (princeps Siamensis)|Svasti]]. Anno 1925, fratre maximo natu [[Vajiravudh (rex Siamensis)|Vajiravudh]] (qui antea rex fuerat) mortuo, fratre altero [[Chakrabongse (princeps Siamensis)|Chakrabongse]] iam decesso, Prajadhipok regnum accepit.
 
Princeps [[Amoradat (princeps Siamensis)|Amoradat]] fuit adiutor castrensis (''aide-de-camp'') regis Prajadhipok.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==