Quantum redactiones paginae "Anaxagoras" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 21:
''Quod non est, id nequet esse.'' Hoc a Parmenida dictum<ref>DK28B8.15-16.</ref> accepit Anaxagoras ut fundamenta metaphysica doctrinae suae. Itaque physicos maxime Ionicos reprehendit, quod perperam de rerum generatione et interitu loquerentur:
 
:De generatione et interitu non recte iudicant Graeci. Nulla enim res generatur neque interit, sed a rebus quae sunt et commiscentur et discernuntur. Itaque rectum esset, si generationem commixtionem et interitum discretionem dicerent.<ref>Anaxagoras, DK59B17: {{Polytonic|τὸ δὲ γίνεσθαι καὶ ἀπόλλυσθαι οὐκ ὀρθῶς νομίζουσιν οἱ Ἕλληνες· οὐδεν γάρ χρῆμα γίνεται οὐδὲ ἀπόλλυται, ἀλλ’ ἀπὸ ἐόντων χρημάτων συμμίσγεται τε καὶ διακρίνεται. καὶ οὕτως ἂν ὀρθῶς λαοῖενκαλοῖεν τό τε γίνεσθαι συμμίσγεσθαι καὶ τὸ ἀπόλλυσθαι διακρίνεται.}} Non aliter [[Empedocles]] DK31B8): {{Polytonic|φύσις οὐδενὸς ἔστιν ἁπάντων θνητῶν ... ἀλλὰ μόνον μίξις τε διάλλαξίς τε μιγέντων}} ('omnium mortalium nullius est generatio ... sed mixtio tantum est mixtorumque mutatio').</ref>
 
Quod generatio novarum aut interitus veterum rerum esse percipitur, id re vera nihil aliud est nisi nova quaedam mixtura, id est: elementorum metaphysice fundamentalium nova inter se distributio et ordinatio.<ref>Elementa metaphysice fundamentalia ab Anaxagora nunc ''semina'' ({{Polytonic|σπέρματα}}) nunc ''res quae sunt'' ({{Polytonic|ἔοντα χρήματα}}) appellantur.</ref> Cum autem res quaedam esse desinit (vel "moritur"), priore elementorum ordine dissoluto et separato nova in proximo generatur compositio. Quae omnia salvis fiunt elementis. Itaque Anaxagoras, cum verba pro dynamica mundi mutabilitate facit, negat semina, quippe quae vera sint, mutabilia esse. Hoc modo Parmenidae metaphysicam ad Ionum physicam conciliare conatur.
 
Quae cum ita sint, apparet Anaxagoram duo proponere gradus metaphysicos. Primus gradus ex seminibus sive iis quae verae sunt rebus constat. Non solum aqua et ignis et terra sed etiam caro et ossa nec non calidum et frigidum sunt res verae sive semina. Alter gradus est rerum ex his elementis compactarum. Quae res sensu metaphysico non sunt, quod velut [[Epiphaenomenon|epiphaenomena]] quaedam ex temporariis seminum mixturis emergunt. Itaque bestiae et plantae et homines caelestiaque corpora sunt composita naturalia, quippe quae vi naturae ultro generentur. A rebus humana arte ad humanum usum factis eo differunt, quod causa teleologica deest, quem ad finem factae sint.