Quantum redactiones paginae "Lucius Iunius Quintus Vibius Crispus" differant

Summarium vacuum
(Nova pagina: '''Lucius Iunius Quintus Vibius Priscus''' (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Vercellae fuit, humili loco ort...)
 
'''Lucius Iunius Quintus Vibius Priscus''' (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius [[Vercellae]] fuit, humili loco ortus est<ref>[[Tacitus]], dialogus de oratoribus VIII 1</ref>. Forsitan [[Tiberius (imperator)|Tiberio]] imperatore regnante in senatum adlectus est. Anno [[61]] consul suffectus erat, tum curator aquarum, deinde proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africae]] fuit. Post mortem Neronis et amicus [[Vitellius|Vitellii]] imperatoris et Vespasiani atque [[Domitianus|Domitiani]] fuit. Anno [[72]]/[[73]] a [[Vespasianus|Vespasiano]] imperatore ''legatus Augusti pro praetore in censibus accipiendis'' [[Hispania Citerior|Hispaniae Citerioris]] factus est. Anno [[74]] consul II suffectus, anno [[83]] consul III suffectus creatus est. Quo modo in senatu in delatoribus [[Nero (imperator)|Neronis]] accusandis egerit, a [[Tacitus|Tacito]] vario modo descriptum est<ref>Tacitus, ''Historiae'' IV 41; 43</ref>. Octagesimum quartum annum agens mortuus est<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 175</ref>.
 
== Notae ==
64 224

recensiones