Quantum redactiones paginae "2007" differant

Content deleted Content added
multa contenta ex pagina removit, contenta nova: '{{PAGENAME}} has been owned.'
Linea 1:
{{PAGENAME}} has been owned.
{{Decennium|201|MMVII}}
 
==Eventa==
*'''[[1 Ianuarii]]''': Usque ab Kalendis Ianuariis [[lingua Hibernica]] est vicesima tertia lingua ex officio in [[Unio Europaea|Unione Europaea]]. Discamus ergo "Éire go brách" - [[Hibernia]] ad aeternum!
*[[7 Ianuarii]]: [[Stanislaus Wielgus|Stanislaus Wojciech Wielgus]] die [[6 Decembris]] [[2006]] [[archiepiscopus]] [[Varsovia]]e (Archidioecesis Varsaviensis) nominatus se abdicare debuit, quia operis socius [[regimen|regiminis]] fuit inter [[Bellum Frigidum]] et [[dictatura]]m [[Communismus|communisticam]].
*'''[[15 Februarii]] [[2007]] - [[Dies Iovis Crassus]]''' - In multis [[Carnelevarium|Carnelevarii]] [[regio]]nibus, exempli gratia in [[Rhenania]], hodie [[Dies Iovis|die Iovis]] "quintum [[Tempora anni|tempus anni]]" incipit. In [[Bonna]]e vico Beuel, mulieres [[curia]]m expugnant.
*[[16 Ianuarii]]: Nocte inter 15° et 16° diem Ianuarii [[terrae motus]] fuit epicentro [[Basilia (urbs)|Basiliae]] Scalis nomine [[Carolus Franciscus Richter|Caroli Francisci Richter]] appellatis fortitudo erat tres et duae partes.
*'''[[18 Ianuarii]]''' - [[Procella]] [[Cyrillus]] ab occasu [[sol]]is ad orientem per partes [[Europa]]e flat. Plures homines a Cyrillo necati sunt.
[[Image:025521 claddagh ring.jpg|thumb|[[Anglice]] et [[Hibernice]]]]
*'''[[17 Februarii]]'''. Obitus [[Mauritius Papon|Mauritii Papon]], in [[Francia]]. Fuit solus vir publicus Gallus condemnatus sceleris in humanitatem, pro persecutione [[Iudaei|Iudaeorum]] in [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello orbis terrarum altero]].
[[Image:Jecke Böhnchen.JPG|thumb|left|Carnelevarium]]
*[[19 Februarii]]: In [[Sina]] annum [[porcus|suis]] incipit.
[[Image:ProdiBari.jpg|thumb|[[Romanus Prode]]]]
*[[21 Februarii]]: Praeses administrorum [[Italia]]e [[Romanus Prode]] a gubernatione rei publicae recessit quia in [[senatus|senatu]] legati eum numero sufficiente in rebus ad bellum [[Afgania|Afganicum]] pertinentibus sequi non voluerunt.
*[[28 Februarii]]: Parlamentum [[Insulae Baleares|Insularum Balearum]] proclamauit nouum Balearicum Statutum (Autonomicae basicam legem), in quo dicitur ut [[Insulae Baleares]] historica natio sunt.
*'''[[1 Aprilis|Kalendis Aprilibus]]''' Etiam hoc in anno diebus feriis [[pascha]]libus discipuli [[Canada|Canadienses]] in septentrionalem civitatis [[regio]]nem proficiscuntur ut [[Latine|linguam Latinam]] discant. Hanc regionem enim [[Indi Americani|Indiani]] incolant quorum maiores [[saeculum 17|saeculo XVII]] a [[Iesuitae|Iesuitis]] [[missionarius|missionariis]] ita hac lingua instructi erant ut etiam nostra aetate sermone Romanorum loquantur. (cf. [[Vox Latina|Vocem Latinam]] 19/83/74)
[[Image:TGV Atlantique.jpg|thumb|right|TGV Atlanticum [[Lutetia]]m vehens]]
*'''[[3 Aprilis]]''' '''T'''ramen '''G'''randis '''V'''elocitatis litteris compendiariis TGV est nunc celerissimus [[hamaxostichus]] orbis terrarum cum celeritatem 574,8 [[chiliometrum|km]]/[[hora|h]] ex [[Francia]] orientali Lutetiam currens confecerit.
*'''[[16 Aprilis]]'''—[[Papa]] [[Benedictus XVI]], octogesimo die natale celebrante, primam partem [[liber|libri]] qui de [[Iesus Christus|Iesu Christo]] scripsit et scripturus est promulgare fecit.
*'''[[22 Aprilis]] [[2007]]'''—[[Nicolaus Sarkozy]] primum ordinem [[petitio]]nis Praesidatus Rei Publicae [[Francia| Franciae]] cum 11.323.599 [[suffragium| suffragii]] (31.11%) vicit. In secundo ordine die [[6 Maii]] [[2007]] contra [[Segolena Royal|Segolenam Royal]] contendit.
* '''[[3 Martii]]''' - [[Papa]] [[Benedictus XVI]] [[Casimirus Nycz| Casimirum Nycz]], qui antea [[episcopus]] auxiliarius [[Cracovia]]e et postea episcopus Koszalin-Kołobrzeg fuerat, successorem [[archiepiscopus| archiepiscopi]] [[Varsovia]]e [[Stanislaus Wielgus| Stanislai Wielgus]] creavit (cfr. infra die [[7 Ianuarii]] 2007).
*'''[[13 Martii]]''' - [[Papa]] [[Benedictus XVI]] apostolicam exhortationem post synodum ''Sacramentum Caritatis'' promulgat, quae inter alia usus [[Lingua Latina|linguae Latinae]] promovet et [[celibatum]] [[presbyter| presbyterorum]] confirmat.
*'''[[6 Maii]] [[2007]]'''—[[Nicolaus Sarkozy]] secundum ordinem [[petitio]]nis Praesidatus Rei Publicae [[Francia| Franciae]] cum 18 983 408 [[suffragium| suffragii]] (53.06%) vicit.
*'''[[10 Maii]] [[2007]]'''—[[Antonius Blair]] nuntiavit se a primi ministri [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regni]] munere per diem [[27 Iunii]] [[2007]] remoturum esse.
*'''[[17 Maii]] [[2007]]'''—[[Franciscus Fillon]] a praeside Franciae [[Nicolaus Sarkozy |Nicolao Sarkozy]] primus minister factus est.
*'''[[18 Maii]] [[2007]]'''—[[Paulus Dundes Wolfowitz]] forsitan propter turpitudinem (amanti suae favit), a munere praesidis [[Argentaria Mundana|Argentariae Mundanae]] se abdicavit.
[[Imago:RostBahn2VI07.jpg|thumb|Protestatio Rostochii [[2 Iunii]] habita]]
*Ab '''[[6 Iunii]]''' usque ad '''[[8 Iunii]]'''—[[Heiligendamium|Heiligendamii]] prope [[Rostochium]] in [[Megapolis et Pomerania Citerior|Megapoli et Pomerania Citeriore]] in [[Germania]] rectores [[grex Octo Civitatum|gregis 8]] conveniunt ut de rebus [[oeconomia|oeconomicis]], [[politia|politicis]], socialibus, oecologicis consiliarentur. Magnae copiae aedilium militumque paratae sunt ut illos defenderent. Magnae enim protestationes populares et violentae in regione habentur et expectantur. Protestantes rectores mundi malorum causam esse contendunt.
*'''[[10 Iunii]] [[2007]]'''—[[Georgius W. Bush]], [[praeses]] [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum Americae]], ab [[Heiligendamium|Heiligendamio]] discedens in [[Albania]]m profectus est.
*'''[[14 Iunii]] [[2007]]'''—Mortuus est [[Curtius Waldheim]], qui fuerat secretarius generalis [[Consociatio Nationum|Consociationis Nationum]] ab [[1 Ianuarii]] [[1972]] usque ad [[31 Decembris]] [[1981]].
*'''[[16 Iunii]] [[2007]]'''—[[Factio Alternativa Labori Rebusque Socialibus]] [[Germania]]e [[Factio Sinistra |Factioni Sinistrae]] iuncta est.
*'''[[27 Iunii]] [[2007]]'''—[[Gordon Brown]] munus primi ministri [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regni]] accepit. [[Antonius Blair]], ab eodem munere discedens, negotium accepit legati internationalis pro pace in civitatibus Orientis Medii.
[[Imago:B16 Jasna Góra 2006.JPG|thumb|Benedictus XVI papa]]
*'''[[7 Iulii]] [[2007]]'''—Papa [[Benedictus XVI]] epistolam apostolicam "[[Summorum Pontificum]]" motu proprio promulgavit. Ibi [[missa]]m [[Latine]] (accurate missam [[Concilium Tridentinum|Tridentinam]] secundum [[Pius V|Pii V]] ritum) licere decernit.
*'''[[7 Iulii]] [[2007]]'''—[[Circuitus Franciae]] anni [[2007]] [[Londinium|Londinii]] coeptus est. [[Fabianus Cancellara]], [[Helvetia|Helveticus]] pro [[Manus CSC|Manu CSC]] vehens, vicit prologum, [[certamen temporis]] singulari 7.9 chiliometrorum, et [[tunicula flava|tuniculam flavam]] obtinuit.
*'''[[8 Iulii]] [[2007]]'''—[[Robertus McEwen|Robertus McEwen]], [[Australia]]nus pro [[Manus Predictor-Lotto|Manu Predictor-Lotto]] vehens, vicit primam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum 203 chiliometrorum ab urbe [[Londinium|Londinio]] ad oppidum [[Cantuaria]]m. [[Fabianus Cancellara]], gregis ductor in classificatione generali, [[tunicula flava|tuniculam flavam]] retinuit.
*'''[[9 Iulii]] [[2007]]'''—[[Gert Steegmans]], [[Belgia|Belgicus]] pro [[Manus Quick-Step Innergetic|Manu Quick-Step Innergetic]] vehens, vicit secundam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum ab urbe [[Dunquerca]] ad urbem [[Gandavum]]. [[Fabianus Cancellara]] [[tunicula flava|tuniculam flavam]] retinuit.
*'''[[10 Iulii]] [[2007]]'''—[[Fabianus Cancellara]] vicit tertiam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum a vico [[Waregem]] in [[Belgia]] ad oppidum [[Compendium]] in [[Francia]].
*'''[[11 Iulii]] [[2007]]'''—[[Thor Hushovd]], [[Norvegia|Norvegicus]] pro [[Manus Crédit Agricole|Manu Crédit Agricole]] vehens, vicit quartam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum a vico [[Villare ad Collum Retiae|Villare]] ad vicum [[Ioviniacum]].
*'''[[12 Iulii]] [[2007]]'''—[[Philippus Pozzatus]], [[Italia|Italicus]] pro [[Manus Liquigas|Manu Liquigas]] vehens, vicit quintam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum a vico [[Cabliacum|Cabliaco]] ad urbem [[Augustodunum]]. [[Erik Zabel]] [[tunicula viridis|tuniculam viridem]] abstulit; [[tunicula maculata|maculatam]], [[Sylvanus Chavanel]].
*'''[[13 Iulii]] [[2007]]'''—[[Thomas Boonen|Tom Boonen]], [[Belgia|Belgicus]] pro [[Manus Quick-Step Innergetic|Manu Quick-Step Innergetic]] vehens, vicit sextam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum ab oppido [[Sinemurum|Sinemuro]] ad urbem [[Burgus Bressiae|Burgum Bressiae]], et [[tunicula viridis|tuniculam viridem]] abstulit.
*'''[[14 Iulii]] [[2007]]'''—[[Linus Gerdemann]], [[Germania|Germanus]] pro [[Manus T-Mobile|Manu T-Mobile]] vehens, vicit septimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum [[Alpes|alpinum]] ab urbe [[Burgus Bressiae|Burgo Bressiae]] ad oppidum [[Le Grand-Bornand]], et [[tunicula flava|tuniculas flavam]] [[tunicula candida|candidam]]que abstulit.
*'''[[15 Iulii]] [[2007]]'''—[[Michael Rasmussen]], [[Dania|Danicus]] pro [[Manus Rabobank|Manu Rabobank]] vehens, vicit octavam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum alpinum ab oppido [[Le Grand-Bornand]] ad commune [[Tignes]], et [[tunicula flava|tuniculas flavam]] [[tunicula maculata|maculatam]]que abstulit.
*'''[[17 Iulii]] [[2007]]'''—[[Ioannes Mauritius Soler Rodríguez|Mauritius Soler]], [[Columbia]]nus pro [[Manus Barloworld|Manu Barloworld]] vehens, vicit nonam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum alpinum ab commune [[Val-d'Isère]] ad urbem [[Brigantium (Francia)|Brigantium]]. [[Albertus Contador Velasco|Albertus Contador]] [[tunicula candida|tuniculam candidam]] abstulit.
*'''[[18 Iulii]] [[2007]]'''—[[Cedricus Vasseur]], [[Francia|Francicus]] pro [[Manus Quick-Step Innergetic|Manu Quick-Step Innergetic]] vehens, vicit decimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum ab oppido [[Tallard]] ad urbem [[Massilia]]m.
*'''[[19 Iulii]] [[2007]]'''—[[Robertus Hunter Hunter]], [[Africa Australis|Africanus Australis]] pro [[Manus Barloworld|Manu Barloworld]] vehens, vicit undecimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum ab urbe [[Massilia]] ad urbem [[Monspessulanus|Montem Pessulanum]].
*'''[[20 Iulii]] [[2007]]'''—[[Thomas Boonen|Tom Boonen]] vicit duodecimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum ab urbe [[Monspessulanus|Monte Pessulano]] ad urbem [[Castra Albigensium]].
*'''[[21 Iulii]] [[2007]]'''—[[Alexander Vinokourov]], [[Casachia|Casachicus]] pro [[Manus Astana|Manu Astana]] vehens, vicit tertiam decimam [[Circuitus Franciae]] stationem, [[certamen temporis]] singulari a carceribus ad metam in urbe [[Albia]].
*'''[[22 Iulii]] [[2007]]'''—[[Albertus Contador Velasco|Albertus Contador]], [[Hispania|Hispanicus]] pro [[Manus Discovery Channel|Manu Discovery Channel]] vehens, vicit quartam decimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum montanum ab urbicula [[Mazamet]] ad planitiem nartationis [[Plateau de Beille]].
*'''[[23 Iulii]] [[2007]]'''—[[Alexander Vinokourov]] vicit quintam decimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum montanum ab urbe [[Fuxium|Fuxio]] ad oppidum [[Loudenvielle]].
*'''[[24 Iulii]] [[2007]]'''—Illicita [[sanguis|sanguinis]] transfusione (ex opinione officinae probationis [[Circuitus Franciae]]) ab [[Alexander Vinokourov|Alexandro Vinokourov]] clandestino accepta, socii manus Astanae a toto [[birotatio]]nis certamine se removerunt.
*'''[[25 Iulii]] [[2007]]'''—[[Michael Rasmussen]] vicit sextam decimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum montanum ab oppido [[Ortesium|Ortesio]] ad verticem viae [[Col d'Aubisque|d'Aubisque]]. [[Ioannes Mauritius Soler Rodríguez|Mauritius Soler]] [[tunicula maculata|tuniculam maculatam]] abstulit. Vesperascente die, [[Manus Rabobank]] Rasmussen a certamine expulsit.
*'''[[25 Iulii]] [[2007]]'''—Inaugurata [[India]]e Praeses est [[Pratibha Patil]], olim gubernator civitatis [[Rajasthania]]e.
*'''[[26 Iulii]] [[2007]]'''—[[Daniel Bennati]], [[Italia|Italicus]] pro [[Manus Lampre-Fondital|Manu Lampre-Fondital]] vehens, vicit septimam decimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum ab urbe [[Palum|Palo]] ad oppidum [[Castellum Sarracenum]]. [[Albertus Contador Velasco|Albertus Contador]] [[tunicula flava|tuniculam flavam]] abstulit.
*'''[[27 Iulii]] [[2007]]'''—[[Sandy Casar]], [[Francia|Francicus]] pro [[Manus Française des Jeux|Manu Française des Jeux]] vehens, vicit duodevigensimam [[Circuitus Franciae]] stationem, cursum ab urbe [[Divona Cadurcorum]] ad urbem [[Engolisma]]m.
*'''[[28 Iulii]] [[2007]]'''—[[Levi Leipheimer]], Americanus pro [[Manus Discovery Channel|Manu Discovery Channel]] vehens, vicit undevigensimam [[Circuitus Franciae]] stationem, [[certamen temporis]] singulari per cursum ab oppido [[Condate (Carantonus)|Condate]] ad urbem [[Engolisma]]m.
[[Image:Tour de France 2007.png|thumb|Iter Circuitus Franciae 2007]]
*'''[[29 Iulii]] [[2007]]'''—[[Albertus Contador Velasco|Albertus Contador]] vicit [[Circuitus Franciae|Circuitum Franciae]] in classificatione generali. Eum est secundus in ordine secutus [[Cadel Evans]] [[Australia]]nus; tertius, [[Levi Leipheimer]] [[America]]nus. [[Thomas Boonen|Tom Boonen]] [[tunicula viridis|tuniculam viridem]] et palmam properatorum abstulit; [[tunicula maculata|tuniculam maculatam]] et palmam quorum ascendunt, [[Ioannes Mauritius Soler Rodríguez|Mauritius Soler]] [[Columbia]]nus. [[Daniel Bennati]] vicit vigensimam stationem, cursum ab oppido [[Marcoussis]] ad [[Campi Elysii (Lutetiae)|Campos Elysios]] [[Lutetia]]e.
*'''[[29 Iulii]] [[2007]]'''—[[Cardinalis]] [[Carolus Maria Martini]] in [[diarium|diario]] [[oeconomia| oeconomico]] [[Italia|Italico]] "''Il Sole 24 ore''" (id est Sol 24 horae) reprehendit Motum Proprium papae Benedicti "[[Summorum Pontificum]]" quod decernit [[missa]]m [[Latine]] (accurate missam [[Concilium Tridentinum|Tridentinam]] secundum Sancti [[Pius V|Pii V]] ritum) rursum licere.
[[Image:Boerse Frankfurt inside.jpg|thumb|left|Bursa [[Francofurtum ad Moenum|Francofurtensis]] [[4 Augusti]] [[2005]].]]
*'''[[10 Augusti]] [[2007]]'''—Ut lapsus indicum [[bursa]]rum vitetur argentarii [[Europa]]e et [[CFA]] plura [[milliardum|miliarda]] [[euro]]num et [[dollarium (CFA)|dollariorum]] duobus proximis [[hebdomas|septimanis]] in mercaturas duxerunt. [[Dies Iovis|Die Iovis]], verbi gratia argentarii publici Europaei nonaginta quinque miliarda euronum mutuo dederunt ut rerum pecuniariarum mercatores iterum fiduciam in rebus oeconomicis caperent.
*'''[[13 Augusti]] [[2007]]'''—Secundum [[Diurnarium Generale Francofordense]] septem diebus ante [[archaeologia|archaeologi]] [[Belgia|Belgici]] [[Sagalassus|Sagalassi]] in [[Turcia]] effigiem [[imperatores Romani|imperatoris Romani]] [[P. Aelius Hadrianus|Hadriani]] invenerunt.
*'''[[15 Augusti]] [[2007]]'''—Ingens [[terrae motus]] apud [[Lima]]m [[Peruvia]]e.
*'''[[16 Augusti]] [[2007]]'''—Iterum in [[bursa|bursis]] orbis terrarum [[ursus|ursi]] [[taurus|tauros]] vicerunt; sortium pretia valde minuebantur.
*'''[[17 Augusti]] [[2007]]'''—[[Hypotheca]]rum gigas "Primus Magnus" seu ''First Magnus'' a negotiis desistit quamquam negotiis subprimariis deerat. [[Benus Bernanke]], [[Systema aerarium foederale|Systematis aerarii foederalis]] [[CFA]] (Fed), sanavit condicionem nuper labentium [[bursa]]rum mundi, [[dies Veneris|die Veneris]] inopinate dimidia parte centesimae, ad 5.75% scilicet, comminuens [[usura]]m deductionis, qua ipsum aerarium foederale commercialibus (privatis) [[pecunia]]m mutuum dat. (Confer "[http://ephemeris.alcuinus.net/oeconomia.php Ephemeris].")
[[Imago:Bulle und Bär Frankfurt.jpg|thumb|ursus et taurus ad bursam Francofurtensem]]
*'''[[26 Augusti]] [[2007]]'''—Prisca [[Olympia_(Graecia)|Olympiae]] monumenta ab ignibus immanibus paene deleta sunt.
*'''[[11 Octobris]] [[2007]]'''—[[Doris Lessing]] [[scriptrix]] [[Anglia|Anglica]] [[Nobelianum Litteraturae Praemium]] accepit.
*'''[[12 Octobris]] [[2007]]'''—[[Albertus Arnoldus Gore]], [[vir publicus]] [[CFA|Americanus]], pugnae contra pericula mutationis [[aer|aeris]] gratia [[Praemium Nobelianum|Praemium Nobelianum Pacis]] accepit.
*'''[[17 Octobris]] [[2007]]'''—[[Papa]] [[Benedictus XVI]] nuntiavit die [[24 Novembris]] [[2007]] viginti tres novos [[cardinalis|cardinales]] inter quos duodeviginti electores creaturos esse.
*'''[[18 Octobris]] [[2007]]'''—[[Tromocratia|Insidiae tromocraticae]], quae multas victimas faciunt, in [[Karachi]], [[Pakistania]] facesserunt contra [[Benazir Bhutto]] mulierem notissimam huius civitatis quae post multos annos in patriam redibat, sed Bhutto incolumis se recipit.
*'''[[21 Octobris]] [[2007]]'''—[[Factio Popularis Helvetica]] est victrix petitionum foederalum [[Helvetia| Helveticae]]. [[Factio Socialistica Helvetica|Factio Socialistica]] profligata est.
*'''[[28 Octobris]] [[2007]]'''—[[Boston Red Sox|Tibialia Rubra Bostoniensia]], [[Colorado Rockies|Saxosis Coloratensibus]] [[Denverium|Denverii]] in quarto [[Series Mundana|Seriei Mundanae]] lusu evictis, facta sunt optimus basipilae manipulus anni [[2007]].
*'''[[20 Novembris]] [[2007]]'''—"Lupercal," antrum quo olim [[Romulus]] et [[Remus]] a [[lupus|lupa]] mammati esse dicuntur, [[Roma]]e ab [[archaeologia|archaeologicis]] inventum esse putatur.
*'''[[30 Novembris]] [[2007]]'''—Secunda pontificatus papae [[Benedictus XVI|Benedicti XVI]] encyclica, de spe, sub titulo ''[[Spe Salvi]],'' promulgata est.
*'''[[27 Decembris]] [[2007]]''': [[Benazir Bhutto]], notissima vitae publicae [[Pacistania|Pakistaniensis]] femina, bis prima ministra, in insidiis tromocraticis quae multas alias victimas fecerunt necata est.
 
==Nati==
 
==Mortui==
*[[22 Ianuarii]]: [[Abbas Petrus]], illustris [[presbyter|sacerdos]] [[Ecclesia Catholica|Catholicus Romanus]] Francogallicus (natus anno [[1912]])
*[[23 Ianuarii]]: [[Ryszard Kapuscinski]], scriptor et diurnarius (natus anno [[1932]])
*[[28 Februarii]]: [[Arthurus Schlesinger]], [[historicus]] [[Civitates Foederatae Americae|Americanus]] et consiliarius praesidentis [[Ioannes F. Kennedy| Ioannis F. Kennedy]] (natus anno [[1917]])
*[[23 Aprilis]]: [[Boris Ieltsin]] ([[Russice]]: Борис Николаевич Ельцин), vir politicus [[Unio Sovietica|Sovieticus]] et [[Russia|Russicus]], primus [[praeses]] [[Foederatio Russica|Foederationis Russicae]]
*[[27 Aprilis]]: [[Mstislav Rostropovich]] ([[Lingua Russica|Russice]] ''Мстислав Леопольдович Ростропович''), praeclarus psaltes [[cellus| celli]] ac [[dux orchestrae]]
*[[11 Maii]]: [[Malietoa Tanumafili II]], caput civitatis [[Samoa]]e (Samoane: ''ao o le malo'')
*[[15 Maii]]: [[Giraldulus Laymon Falwell Sr.]], praedicator [[fundamentalismus|fundamentalisticus]] et [[evangelismus|evangelisticus]] Americanus et [[televangelista]], "[[homophobia]]e facies"
*[[14 Iunii]]: [[Curtius Waldheim]], qui fuerat secretarius generalis [[Consociatio Nationum|Consociationis Nationum]] ab [[1 Ianuarii]] [[1972]] usque ad [[31 Decembris]] [[1981]].
*[[18 Iunii]]: [[Vilma Espin Guillois]], mulier [[Radulphus Castro|Radulphi Castro]] ([[Fidelis Castro|Fidelis]] fratris).
*[[19 Maii]]: [[Christiana Sourvinou-Inwood|Christiane Sourvinou-Inwood]], erudita et scriptor de religione antiqua, nata in [[Graecia]] anno [[1945]], mortua est.
*[[24 Iunii]]: Chris Benoit (luctator), natus [[1967]].
*[[11 Iulii]]: Mortua est [[Claudia Alta Taylor Johnson]], nota fere omnibus sub cognomine ''Lady Bird'', anno 94 aetatis suae. Fuit mulier [[Lyndon Baines Johnson]] (praesidis [[Civitates Foederatae Americae|C. F. A.]]) et igitur "principissa" rei publicae ([[Anglice]] ''First Lady'') a [[1963]] [[1969]] usque.
*[[20 Iulii]]: Mortua [[Cancer pulmonum|pulmoni carcinomata]] est [[Tamara "Tammy" Faye Messner|Tammy Faye Messner]], cantatrix, [[televangelista]], [[negotiator|negotiatrix]], [[scriptor|scriptrix]] Americana.
*[[23 Iulii]]: [[Machometus Zahir Shah]], ultimus [[Rex]] [[Afgania]]e
*[[30 Iulii]]: [[Ingmar Bergman]] illustrissimus [[moderator cinematographicus]] ac [[Theatrum|theatralis]] (natus [[1918]])
*[[30 Iulii]]: [[Michael Angelus Antonioni]], illustrissimus [[moderator cinematographicus]] [[Italia|Italicus]] [[saeculum 20|saeculi XX]] (natus [[1912]])
*[[5 Augusti]]: [[Ioannes Maria Lustiger]], illustris [[cardinalis]] ac [[archiepiscopus]] [[Lutetia]]e obiit.
*[[25 Augusti]]: [[Raimundus Barre]], [[vir publicus]] [[Francia|Francicus]] ac Praeses Consilii [[Quinta Res Publica (Francia)|Quintae Rei Publicae]], obiit.
*[[6 Septembris]]: [[Lucianus Pavarotti]], [[tenor]] [[Italia|Italicus]]
*[[24 Septembris]]: [[Andreas Gorz]]
*[[6 Novembris]]: [[Aentius Biagi]], scriptor [[Italia|Italicus]]
*[[22 Novembris]]: [[Mauritius Béjart]], inclutus orbis [[saltator]] et [[choreographus]], [[Lausonium|Lausonii]] obiit.
*[[7 Decembris]]: [[Carolus Henricus Stockhausen]], inclutus [[compositor]], obiit.
*[[27 Decembris]]: [[Benazir Bhutto]], notissima vitae publicae [[Pacistania|Pakistaniensis]] femina.
 
==[[Chronogramma]]==
<span style="font-variant:small-caps;">MartIVs, InCertVs CaeCVsque eVoLVItVr annVs<br />
LaetItIas nobIs Det VoLo sors VarIas.</span><ref>Ludovicus Oertel, {{Vox Latina}} 43/2007/167.</ref>
 
== Nota ==
<references/>
 
[[ab:2007]]
[[af:2007]]
[[am:2007 እ.ኤ.አ.]]
[[an:2007]]
[[ang:2007]]
[[ar:2007]]
[[arc:2007]]
[[ast:2007]]
[[av:2007]]
[[ay:2007]]
[[az:2007]]
[[bat-smg:2007]]
[[bcl:2007]]
[[be:2007]]
[[be-x-old:2007]]
[[bg:2007]]
[[bh:२००७]]
[[bn:২০০৭]]
[[bpy:মারি ২০০৭]]
[[br:2007]]
[[bs:2007]]
[[bug:2007]]
[[ca:2007]]
[[cbk-zam:2007]]
[[ceb:2007]]
[[crh:2007]]
[[cs:2007]]
[[csb:2007]]
[[cv:2007]]
[[cy:2007]]
[[da:2007]]
[[de:2007]]
[[dv:2007]]
[[ee:2007]]
[[el:2007]]
[[en:2007]]
[[eo:2007]]
[[es:2007]]
[[et:2007]]
[[eu:2007]]
[[ext:2007]]
[[fa:۲۰۰۷ (میلادی)]]
[[fi:2007]]
[[fiu-vro:2007]]
[[fo:2007]]
[[fr:2007]]
[[frp:2007]]
[[fur:2007]]
[[fy:2007]]
[[ga:2007]]
[[gan:2007年]]
[[gd:2007]]
[[gl:2007]]
[[glk:2007]]
[[gn:2007]]
[[gv:2007]]
[[haw:2007]]
[[he:2007]]
[[hi:२००७]]
[[hif:2007]]
[[hr:2007.]]
[[ht:2007 (almanak gregoryen)]]
[[hu:2007]]
[[hy:2007]]
[[ia:2007]]
[[id:2007]]
[[ig:2007]]
[[io:2007]]
[[is:2007]]
[[it:2007]]
[[iu:2007]]
[[ja:2007年]]
[[jbo:2007moi nanca]]
[[jv:2007]]
[[ka:2007]]
[[kab:2007]]
[[kk:2007]]
[[kn:೨೦೦೭]]
[[ko:2007년]]
[[ksh:Joohr 2007]]
[[ku:2007]]
[[kw:2007]]
[[lb:2007]]
[[li:2007]]
[[lij:2007]]
[[lt:2007 m.]]
[[lv:2007]]
[[mi:2007]]
[[mk:2007]]
[[ml:2007]]
[[mr:इ.स. २००७]]
[[ms:2007]]
[[mt:2007]]
[[mzn:2007]]
[[na:2007]]
[[nah:2007]]
[[nap:2007]]
[[nds:2007]]
[[nds-nl:2007]]
[[new:२००७]]
[[nl:2007]]
[[nn:2007]]
[[no:2007]]
[[nov:2007]]
[[nrm:2007]]
[[oc:2007]]
[[om:2007]]
[[or:୨୦୦୭]]
[[os:2007]]
[[pag:2007]]
[[pap:2007]]
[[pi:२००७]]
[[pl:2007]]
[[pms:2007]]
[[pt:2007]]
[[qu:2007]]
[[ro:2007]]
[[roa-rup:2007]]
[[ru:2007 год]]
[[scn:2007]]
[[sco:2007]]
[[se:2007]]
[[sh:2007]]
[[simple:2007]]
[[sk:2007]]
[[sl:2007]]
[[so:2007]]
[[sq:2007]]
[[sr:2007]]
[[stq:2007]]
[[su:2007]]
[[sv:2007]]
[[sw:2007]]
[[szl:2007]]
[[ta:2007]]
[[te:2007]]
[[tet:2007]]
[[tg:2007]]
[[th:พ.ศ. 2550]]
[[tk:2007]]
[[tl:2007]]
[[tpi:2007]]
[[tr:2007]]
[[tt:2007]]
[[ty:2007]]
[[uk:2007]]
[[ur:2007ء]]
[[uz:2007]]
[[vec:2007]]
[[vi:2007]]
[[vls:2007]]
[[vo:2007]]
[[wa:2007]]
[[wuu:公元2007年]]
[[yi:2007]]
[[yo:2007]]
[[za:2007 bi]]
[[zh:2007年]]
[[zh-classical:二〇〇七年]]
[[zh-min-nan:2007 nî]]
[[zh-yue:2007年]]
[[zu:2007]]