[[Imago:TrabiLondon.JPG|thumb|Trabbium [[Londinium|Londinii]] anno [[2007]]]]
'''Trabant''' seu '''Trabi''' vel rectius pronunciatu [[Germanice|Germanico]] '''Trabbi''' quod [[Latine]] ''Trabans'' seu ''Trabium'' reddatur [[autocinetum]] parvum fuit quod in [[RPDG]] fabricatum erat. Verbum "Trabant" quod [[satelles|satellitem]] dicit olim [[Lingua Bohemica|Bohemicum]] fuisse putatur postea romanificatum, ut ita dicam. In toto trecenties centena milia et unum et quinquaginta milia et trecenta octoginta quinque (3 051 385) eius modi autocineta fabricata erant usque ab anno [[1957]].
Autocinetum signum illius aetatis Germaniae occidentalis fiebat.