Quantum redactiones paginae "Titus Statilius Taurus (consul 44)" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Titus Statilius Taurus''' (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 53) senator Romanus erat. Pater eius Titus Statilius Taurus, consul...
 
m mater
Linea 1:
'''Titus Statilius Taurus''' (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno [[53]]) senator Romanus erat. Pater eius [[Titus Statilius Taurus (consul 11)|Titus Statilius Taurus]], consul anni [[11]] fuit. Mater Valeria Messalina erat, filia [[Marcus Valerius Messalla Corvinus (consul 31 a.C.n.)|Marci Valerii Messallae Corvini]] consulis [[31 a.C.n.]]. Frater [[Titus Statilius Taurus Corvinus]] anno [[45]] consul ordinarius creatus est. Ipse anno [[44]] summum magistratum gessit. Anno [[51]]/[[52]] vel 52/[[53]] proconsul [[Africa (provincia Romana)|Africam]] administrabat. Legatus Statilii, [[Marcus Tarquitius Priscus]], eum post reditum repedtundarum pecuniarum et magicarum superstionum accusavit. Sed re vera hac accusatione ficta [[Agrippina Minor|Agrippina]] uxor [[Claudius (imperator)|Claudii]] imperatoris, hortos Statilii acquirere voluit. Statilius autem "''nec ... diutius falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae suae attulit ante sententiam senatus''<ref>[[Tacitus]], Annales, XII 59</ref>". Tarquitius anno [[61]] repetundarum incolis [[Bithynia et Pontus|Bithyniae]]accusatus damnatusque est<ref>Tacitus, ''Annales'', XIV 46</ref>.
 
== Notae ==