Quantum redactiones paginae "Monasterium maius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Maius Monasterium''' sive '''Maior Monasterium''' (Francogallice ''Marmoutier'') vico olim Sanctae Radegundis nunc [[Turonum]] urbe [[Francia]]e situm locus ob coenobii vestigia quae ibi reperiuntur insignis est.
 
[[Sanctus Martinus]] hic in cellula ab urbe duo milia passuum ab urbe distante oratorium fecisse dicitur. [[Sulpicius Severus]] (''Vita Sancti Martini'', 10,4) locum 'secretum et remotum' hoc modo depingit: 'Ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem [[Liger]] fluvius reducto paululum sinu clauserat; una tantum eademque arta admodum via adiri poterat'.
 
Eremi solitudo paulo post episcopatus initium (anno 371 sive 372) condita mox in coenobium transformatum est. Monachi modo Aegyptiaco austeritatis vitae adstricti sunt; iuniores soli scribendi arte utebantur.
 
Post Martini decessum (118 Novembris anno [[397]]) incertum est num coenobium in exsistentia permanserit. Quinto tamen saeculo exeunte ecclesia Sanctorum Petri et Pauli iam (forsan a Martini tempore) exsistente 'aedificata est et basilica sancti Iohannis ad Maiorem Monasterium' a Volusiano episcopo ([[Gregorius Turonensis]], ''Historia Francorum'', X,31, VII).
 
Anno 853 Normanni coenobium dilapidaverunt monachosque complures trucidaverunt. monasterium anno 860 restitutum est est. Inter abbates preclaros Vivianus Robertusque fortis dictus nominandi sunt.