Quantum redactiones paginae "Regnum Asturorum" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: Post Visigothorum cladem adversus Mauros qui Gaditanum fretum hostiliter transiverant, multi victi ad montes Cantabricos fugerunt. Ibi cum Asturum gentibus mixti parvos exercitus qui as...
 
No edit summary
Linea 1:
{{vicificanda}}
 
Post Visigothorum cladem adversus Mauros qui Gaditanum fretum hostiliter transiverant, multi victi ad montes Cantabricos fugerunt. Ibi cum Asturum gentibus mixti parvos exercitus qui assidue Mauros vexarent paraverunt. Hac re Mauri exercitum ad Asturiam Transmontanam mittere decreverunt et tum denique victi sunt ab exercitu Pelagi, ducis Gothi, in Cova Dominica. Hoc vero proelium forsitan certamen tumultuarium fuerit, sed animos Visigothis Asturibusque ad novum regnum roborandum dedit. Ex eo tempore parvum Christianum regnum conditum est quod defensionem adversus Mauros apud montes Cantabricos constitueret.
Primus rex Asturum Pelagius (718 – 737) fuit. Huic Favila (737-739) eius filius, qui postea ab urso necatus est, successit. Post Favilae mortem Alphonsus Primus (739 – 757) , dux Cantabriae, ad regnum pervenit. Is rex bellicosus fuit et ,eo regnante, fines Regni propagari inceperunt. Propter tanta proelia magnae solitudines inter Asturum Regnum et Mauros creatae sunt, quae Terrae Nullius nomine cognitae sunt.
Line 13 ⟶ 15:
Reges Asturici multa et pulchra opera non tantum religiosa sed etiam publica fecerunt. Artium Asturicarum haec aetas notissima fuit, in qua monumenta praeromanica, nunc pro Patrimonio ex Humanitate habita, exstructa sunt. Artifices quoque Asturici pulcherrima ex auro gemmisque opera fecerunt, quarum caput Crux Angelorum est,
quae etiam nunc vexillum Asturiarum ornat.
 
[[categoria:Medium Aevum Hispanicum]]
[[categoria:Antiquae civitates]]
 
[[es:Reino de Asturias]]