Quantum redactiones paginae "Aloisius Orione" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m Automaton: mutans Categoria:Itali; mutationes minores
Linea 1:
{{latinitas|-3}}
 
'''Sanctus Aloysius Orione''' ([[1872]]–[[1940]]) fuit sacerdos Italicus et advocatus pauperum orborumque. Vitam suam fundationi scholarum domorumque in [[Italia]] et in [[America Meridionalis|America Meridionali]] dedicavit. Fundavit ''Don Orione,'' institutum quod hodie habet ecclesias domosque in toto orbe terrarum.
 
== Vita ==
Sanctus Aloysius Orione natus est [[Pons Coronis|Ponte Coronis]], prope [[Derthona]]m, in provincia [[Alexandria (Italia)|Alexandriae]], die [[23 Iunii]] [[1872]]. Die [[14 Septembris]] [[1885]] factus est socius Ordinis Franciscani [[Vigueria]]e. Die [[4 Octobris]] [[1886]] Oratorio ''Valdocco'' [[Taurinum|Augustae Taurinorum]] nomen dedit. Factus est discipulus praedilectus [[Sanctus Iohannes Bosco|Sancti Iohannis Bosco]]. Aloysius Orione multimodis aegra valetudine erat; nihilominus adfuit morti Sancti Iohannis Bosco (die [[31 Ianuarii]] [[1888]]), et subito, in momento mortis eius, penitus sanatus est. Die [[16 Octobris]] [[1889]], nomen dedit seminario [[Derthona]]e, urbis in qua etiam custos [[Ecclesia Cathedralis|Ecclesiae Cathedralis]] postea factus est. Die [[13 Aprilis]] [[1895]] ordinatus est sacerdos.
 
Anno [[1931]], aedificavit [[sanctuarium]] Nostrae Dominae Custodis [[Derthona]]e. Hodie haec ecclesia est situs peregrinationis maximi momenti quoad spectat ad discipulos Sancti Aloysii Orione. [[Villa Matutiae|Villae Matutiae]], die [[12 Martii]] [[1940]]), Aloysius Orione mortuus est; sepultus est in sanctuario.
 
== Canonizatio ==
Aloysius Orione beatificatus est die [[26 Octobris]] [[1980]] a papa [[Ioannes Paulus II|Ioanne Paulo II]] [[Canonizatio|canonizatusque]] die [[16 Martii]] [[2004]] ab eodem papa.
 
== Pinacotheca ==
<gallery>
Imago:DonOrione.jpg|Sanctus Aloysius Orione, propugnator pauperum.
Linea 17:
Imago:MadonnaDellaGuardia.JPG|[[Sanctuarium]] Nostrae Dominae Custodis [[Derthona]]e, ecclesia a Sancto Aloysio Orione facta anno [[1931]]. Situs peregrinationis maximi momenti est quoad spectat ad discipulos Sancti Aloysii Orione. Hic corpus sancti sepultum est.
Imago:MonteMario.jpg|''Madonnina,'' statua a sculptore Iudaeo-Italico ([[Aenrichus Minerbi]]) anno [[1953]] facta. Sita est in Centro "Don Orione", in [[Mons Marius|Monte Mario]], [[Roma]]e. Nocte statua aurata illuminata apparet. (Exemplar perfectum eiusdem statuae, non auratum, est in [[Colles Orientales|Collibus Orientalibus]], [[Bostonia Orientalis|Bostoniae Orientalis]]. Vide imaginem proximam).
Imago:Madonna5.jpg|Sanctuarium [[Virgo Maria|Virginis Mariae]] ([[Anglice]]: ''Madonna Shrine''), in [[Colles Orientales|Collibus Orientalibus]], [[Bostonia Orientalis|Bostoniae Orientalis]], fundatum anno [[1954]], et sedes princeps Congregationis Orionini in [[Civitates_Foederatae_AmericaeCivitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]].
</gallery>
 
Linea 23:
 
[[Categoria:Sancti]]
[[Categoria:ItaliIncolae Italiae]]
[[Categoria:Nati 1872]]
[[Categoria:Mortui 1940]]