Quantum redactiones paginae "Mucius Clementi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Mutius Clementi''' (natus [[Roma]]e die [[24 Ianuarii]] [[1752]]; mortuus in [[Evesham]] [[Anglia]]e die [[10 Martii]] [[1832]]) fuit [[clavile|clavilista]] ac [[compositor]] ac clavilium fabricator [[Italia|Italicus]]. Filius fabri argentarii Romani et matris Theodiscae, Clementi infans prodigiosus fuit qui annos novem natus [[organista]] [[ecclesia paroechialis|ecclesiae paroechialis]] suae institutus, 14mo anno suo [[missa]]m composuerat quae publice peracta est. Hoc tempore Anglicus quidam Petrus Beckford eum animadvertens ad [[Anglia]]m adduxit ut in fundo suo [[Blandfordia]]e habitaret, ubi omnem doctrinam et musicam et aliam iuveni praeberi effecit.
 
Mox Clementi famam per [[Europa]]m vulgatam acquisivit tam ut clavilista peritissimus quam doctor clavilis psallendi petitus. In 1782 ad curiam imperialem Austriacam invitatus ibi [[Mozart|Wolfgango Mozart]] occurrit, cum quo, [[Iosephus II|Caesare Iosepho II]] hortato, particeps fuit in certamine [[clavile|clavilis]] psallendi. Licet duo viri victores aequi appellati sunt, fama Mutii postea ab arbitrio Wolfgangi ipsius vitiata est qui patri suo epistulam scribens asseruit Clementi ‘mechanicum merum esse, et sicut omnes Italicos, ostentatorem’ (nichilominus Clementi iam civis [[Regnum Britanniarum|Britannicus]] erat.) Opinio Clementi de Mozart generosior multo erat.
 
[[Ludovicus van Beethoven]] verumptamen Mutio Clementi honorem praecipuum habebat et [[sonatas]] eius pro clavile maxime admiratus in operibus suis aemulatus est. Musica eius clavilistica potens et directa est, thematis simplicibus explicandis usa, et quandam sobrietatem anglicam ostendit prae Theodiscam ‘anxietatem’ musicae Beethoven.