Quantum redactiones paginae "Lysander" differant

Content deleted Content added
No edit summary
varia
Linea 1:
'''Lysander''' ([[Graece]] {{Polytonic|Λύσανδρος}}) fuit imperator [[Sparta|Spartanus]], qui in annis postremis [[Bellum Peloponnesiacum|belli Peleponnesii]] classem Lacedaemoniam praefuit. Classem [[Athenae|Atheniensem]] apud [[Aegospotami|Aegos flumen]] vicit, quo potuit finem potestatis Athenarum facere et principatum in [[Graecia]] Lacedaimoniis dare.
 
Lysander e Aristoclito, qui, etsi nobilis, pauper fuit, natus est; diem natalem eius non scimus. Institutione militis exacta, praefectum [[Mare Aegaeum|maris Aegaei]] classis anno [[407 a.C.n.]] nominatus est. Unum e officiis eius fuit classem creare quacum Spartani naves Athenienses fundere potuerunt. Constructionem prohibere autem Athenienses conati sunt, [[Alcibiades|Alcibiademque]] Sami insulae praefectus miserunt in Ephesum, in cuius portu naves construendae erant. Sed Lysander proelium committere non voluit, dum abiit Alcibiades copiarum quarendarum causa. Tunc tempus ad pugnam idoneum delegit vastavitque classem Athenarum. Anno 406 a.C. Alcibiadem autem coegit lex Spartana de nauarchia decedere, et Callicratidas creatus est praefectum classis. Eum autem inexspectate vicerunt Athenienses, et novus nauarchus creandus fuit, qui Aracus factus est. Lysander vicarius eius dictus est, et vere imperium ei fuit. Itaque ipse classem imperavit in Hellespontem, in quam eum secuta est classis Athenarum. Anno [[404 a.C.n.]] certamen ultimum Peleponnesii belli pugnatum est. Lysander classem Atheniensem totam devastavit. Quo facto, Sparta coegit Athenas se dedere. Democratia sublata, Lysander Athenis creavit [[Triginta Tyranni|triginta tyrannos]]. Athenis re vera regnans Lysander divitissimus factus est; divitias autem [[Ephori|ephoris]] dare voluit. Homo, cui mandavit ut ea ferret in Spartam, partem furatus est; crimen quod eum coegit in exilium ire mortis condemnatus.
Anno 403 a.C. Athenienses autem urbem eorum receperunt, Lacedaemonios milites qui fuerunt in Athenis una cum duce Lysandro vincentes. Spartiani revenerunt autem, et fuderunt Athenienses, quamquam multi milites utrobique ceciderant. Cum Lysander non consentiret, Spartanus rex tamen pactum Atheniensibus dedit in qua Athenae sitae sunt democratiam habere.
Anno [[395 a.C.n.]] Lysander iniit [[Bellum Corinthium|bellum Corinthium]], in quo hostes Spartanorum fuerunt Athenae, [[Corinthus]], [[Argus]] [[Thebae|Thebaeque]], quos sustinuerunt [[Imperium Persarum|Persae]]. Pausanias, Spartae rex, Lysanderque in [[Haliartus|Haliartum]], urbem in [[Boeotia]], exercitum ducerunt. Lysander primus pervenit, et potuit [[Orchomenus|Orchomeno]] urbi persuadere ut perfugerent e foedere Boeotio. Postea Lysander agressus est Haliartum, interfectus est autem cum duxisset exercitum nimis proprius ad moenia urbis.
 
Post mortem, multitudo Graecorum opinata est eum fuisse hominem plenum crudelitatis et perfidiae, ut dixit [[Cornelius Nepos]]. Ea hostilitas fortasse fuit quod maxime praetulit oligarchiam. [[Xenophon]] autem dixit eum pepercisse plurimarum urbium cives - ille autem cum Spartanis consensit.
 
[[Categoria:Graeci Antiqui]]
[[Categoria:Nati saeculo 5 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 395 a.C.n.]]
 
[[ca:Lisandre]]
[[cs:Lýsandros]]
[[de:Lysander]]
[[el:Λύσανδρος]]
[[en:Lysander]]
[[es:Lisandro]]
[[fr:Lysandre]]
[[it:Lisandro]]
[[hu:Lüszandrosz]]
[[nl:Lysander (admiraal)]]
[[no:Lysander]]
[[pl:Lizander]]
[[pt:Lisandro]]
[[ru:Лисандр]]
[[sl:Lizander]]
[[fi:Lysandros]]
[[sv:Lysandros]]
[[tl:Lysander]]
[[zh:吕山德]]