Quantum redactiones paginae "Theudericus I (rex Austrasiae)" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
'''Theudericus I''' (natus ante [[484]], mortuus [[534]], filius maximus [[Chlodovechus|Chlodovechi I]] erat. Mater eius Franca nobilis erat, sed nomen eius nescimus.
Iam patre vivo feliciter contra [[Visigothi|Visigothos]] pugnabat. Itaque post mortem Chlodovechi, cum regnum Francorum inter quattuor filios divisum est, maximam partem regni, quae utraque ripa Rheni fluminis pertinebat, ex testamento accepit. Caput eius [[Durocortorum]] fuit. Annis sequentibus [[Thuringi|Thuringos]] vicit et regnum eorum anno [[530]] occupavit. [[Burgundiones]] anno [[532]] una cum fratribus [[Chlotarius I|Chlotario I]] et [[Childebertus I|Childeberto I]] aggressus est. Post victoriam partam [[Burgundia]] inter tres fratres divisa est. Deinde Franci iterum contra Visigothos bellum moverunt et terram ad usque [[Pyrenaei|Pyrenaeos]] expugnaverunt. Eo bello rex Visigothorum [[Amalaricus (rex Visigothorum)|Amalaricus]] caesus est. His proeliis et filius regis [[Theudebertus I]] excellebat, qui paulo post patri successit.
 
== Vide etiam ==
* [[Anthimus (legatus)]]
 
[[Categoria:Reges Franciae]]