Quantum redactiones paginae "Lucius Calpurnius Piso Caesoninus (consul 58 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
 
== De homine. ==
Ex [[Cicero]]nis orationibus scimus, ut multos alios propinquos [[Caesar]]is, ita et Pisonem [[Epicurus|Epicuri]] sectam amplexum esse. Nam cum [[Philodemus|Philodemo]]<ref>NonnullaMulta ambusta volumina, [[Philodemus|Philodemi]] opera continentia, in villa [[Herculaneum|Herculanensi]] reperta sunt, quae ideo a doctis hominibus "Villa Pisonum" appellata est.</ref> Gadarensi, nobili philosopho Epicureo necnon poeta, familiariter vivebat. Non ideo Ciceroni credendum est nobis persuadenti Pisonem libidinibus omni genere deditum ! Verisimilius est quod dicit Pisoni facultatem oratoriam omnino defuisse et colorem vultus eius ita nigrum fuisse, ut Syrus homo putaretur. Ipse tamen Cicero fatetur faciem Pisonis aliquid censoriae severitatis et austeritatis praebuisse : itaque homines supercilio Pisonis deceptos esse adfirmat. Arti vero militari non multum studuisse videtur : nisi enim in [[Macedonia]], cum [[proconsul]] esset, exercitum duxisse non traditur.
 
== Notae ==