Quantum redactiones paginae "Bactria" differant

Content deleted Content added
Parvula
m Commonscat
Linea 4:
'''Bactria''' vel '''Bactriana''' ([[Lingua Graeca Antiqua]]: Βακτριανή; [[Lingua Persica moderna|Persice]]: باختر ''Bāḫtar'' aut بـلـخ ''Balaḫ''; [[Lingua Sinensis Mandarinica|Mandarinice]]: ''Da Xia'') fuit antiqua regio [[Asia Centralis|Asiae Mediae]] intra montes [[Paropamisus|Paropamisi]], [[Pamir]] et [[Alai]] ad superiorem partem [[Oxus|Oxi]] fluminis sita. Urbes praecipuae erant [[Bactra]] et [[Alexandria ad Oxum]] (''Ai-Ḫānum'').
 
== Historia ==
 
[[Imago:Greco-Bactrian_kingdom.jpg|300px|right|thumb|''Bactria'' annis [[250 a.C.n.]] ad [[125 a.C.n.]]]]
Linea 10:
[[Cyrus II Persidis|Cyrus II]], rex [[Persis|Persidis]], Bactriam anno [[538]] expugnavit et [[Satrapia|satrapiam]] regni sui effecit. Terra, cui erat magna fertilitas, a milibus hominum culta esse dicebatur.
[[Imperium Persarum|Persarum imperio]] ab [[Alexander Magnus|Alexandro Magno]] capto circa 330 a.C.n. [[Bessus]] Bactriae satrapus conatus est [[Darius III|Dario III]] trucidato se ipsum regem Bactriae coronare. Cuius quoque exercitibus victis Alexander eum ob Darii necem capitis damnavit. Postea e Bactriana gente sibi [[Roxanam]] uxorem duxit. Post Alexandri mortem Bactria pars regni [[Seleucus I|Seleuci I]] facta est.
 
== Nexus externi ==
{{commonscat|Bactria|Bactriam}}
 
[[Categoria:Regiones Asiae]]