Quantum redactiones paginae "Lycurgus" differant

Content deleted Content added
m bot addit: ro:Licurg
m {{imago sine descriptione}}
Linea 1:
{{vicificanda}}
[[Imago:Lycurgus.jpg|thumb|{{imago sine descriptione}}]]
Sparta a principio reges habuerat, nullas autem leges. Armorum vi et bellica virtute tantum valebat. Lycurgus, regis Charilaï patruus et tutor, civibus suis aequa jura dare voluit. Sed a principibus civitatis invidia expulsus fuit, et in exsilium missus. Lycurgus exsul urbes et mores multorum hominum inspexit. Ioniam et Lydiam, Cretam Minoï legibus insignem, et [[Aegyptus|Aegyptum]] invisit. Delphorum oraculum consuluit, et [[Pythia]] eum mortalium sapientissimum proclamavit. Tum demum revocatus a civibus Spartiam rediit, et, ab Apolline iussus, leges dedit civitati.<br />
Ante omnia Lycurgus pueros, spem gentis, virili disciplina instituendos curavit. Infantes debiliores aut invalidos in barathrum projici jussit. Ceteros publice educari voluit, et esse non parentum sed patriae. Primos annos non in scholis et gymnasiis, sed in agro degebant. Ibi consuescebant humo nuda dormire, victu simplicissimo uti, corporis vires exercere, dolorem tolerare, verbera accipere. Imo, ad aram Dianae, pueri ipsi certabant inter se de verberum tolerantia, et qui plura pertulerat, is maximam inde gloriam consequabatur. Ut fierent agiles et callidi, illis furta etiam admittere fas erat, nefas autem in furtis deprehendi. Vulpeculam puer quidam surripuerat, quam sub veste occultam tenebat ; at illa raptoris, dum evadit, ventrem unguibus et dentibus dilacerat. Nec lacrymavit puer, nec gemuit. Maluit dolorem perferre, quam feram emittere aut furtum confiteri, et cecidit exanimis.