Quantum redactiones paginae "Lucius Arruntius" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Lucius Arruntius''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et ''homo novus'' primo saeculo a.C.n. fuit. Anno 43 a.C.n. in senatum adlectus est, a triumviris in pr...
 
No edit summary
Linea 1:
'''Lucius Arruntius''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et ''homo novus'' primo saeculo a.C.n. fuit. Anno [[43 a.C.n.]] in senatum adlectus est, a triumviris in proscriptorum numerum relatus ad [[Sextus Pompeius|Sextum Pompeium]] profugit. Anno [[39 a.C.n.|39]] Romam revertit<ref>[[Appianus Alexandrinus]], civ IV 46; [[Velleius Paterculus]] II 77,2</ref> et apud [[Actium]] cornui dextro classis [[Octavianus Augustus|Octaviani Augusti]] imperavit<ref>Velleius Paterculus II 85,2</ref>. Interfuit anno [[17 a.C.n.|17]] ''XVvir sacris faciundis'' [[Ludi Saeculares|Ludis Saecularibus]]. Fortasse et historiarum scriptor fuit, qui stilo Sallustii de bello Punico narravit<ref>[[Lucius Annaeus Seneca minor|Seneca]], epistulae 114, 17</ref>. Filius eius [[Lucius Arruntius (consul 6)|Lucius Arruntius]] consul anni [[6]] p.C.n. fuit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 33</ref>.
 
== Notae ==