Quantum redactiones paginae "Vladimirus II Monomachus" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Vladimirus II Monomachus''' ([[Russice]]: ''Владимир II Мономах'', [[Ucrainice]]: ''Володимир II Мономах''; natus anno [[1053]], mortuus [[19 Maii]] [[1125]]) erat dux [[Ruthenia|Ruthenicus]]. Cognominatus est Monomachus, quia eius mater erat filia [[Imperatores Constantinopolitani|imperatoris Constantinopolitani]] [[Constantinus IX Monomachus|Constantini IX Monomachi]].
 
Vladimirus Monomachus annis [[1066]]–[[1073]] erat dux [[Rostovia]]e et annis [[1073]]–[[1078]] dux [[Smolenscum|Smolensci]]. Anno [[1078]], cum pater suus factus est dux [[Kiovia|Kioviensis]] (i.e., monarcha princeps Rutheniae), Vladimirus factus est dux [[Czernigovia|Czernigoviensis]]. Anno [[1094]], subactus est ad cessionem Czernigoviae, fuit dux [[Pereaslavia]]e. Ducatus Pereaslaviensis saepe a nomadis appugnabatur, contra quos Vladimirus Monomachus prospere bellabat. Opinatus est, duces Rutheniae contra inimicos terrae illius communiter pugnare debuerunt, unitas Rutheniae firmanda fuit. Quam opinionem in conciliis ducum proposuit. Anno [[1113]], Vladimirus Monomachus factus est dux Kioviensis.
 
Legislator fuit, et scriptor. Creavit opusculum didascalicum, nunc ''Instructio Vladimiri Monomachi'' (Russice: ''Поучение Владимира Мономаха''; Ucrainice: ''Повчання Володимира Мономаха'') vocatur. Quod opus aestimatum est sicut magni valoris monumentum [[litteratura]]e Ruthenicae antiquae.
 
[[Categoria:Duces Rutheniae]]
[[Categoria:Nati 1053]]
 
[[bg:Владимир II]]