Quantum redactiones paginae "Titus Pomponius Proculus Vitrasius Pollio" differant

Content deleted Content added
Nova pagina: '''Titus Pomponius Proculus Vitrasius Pollio''' (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus patricius secundo saeculo fuit. Fuit filius [[Titus Vitrasius Pollio|Titi Vitrasii...
(eadem)

Emendatio ex 21:07, 16 Novembris 2008

Titus Pomponius Proculus Vitrasius Pollio (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus patricius secundo saeculo fuit. Fuit filius Titi Vitrasii Pollionis, consulis suffecti circa annum 137. Ipse fuit maritus Anniae Fundaniae Faustinae, quae filia fuit Marci Annii Libonis, consul anni 128 et avunculus Marci Aurelii imperatoris. Cursum honorem post magistratus humiliores quaestor candidatus principis iniit, tum erat praetor, consul suffectus circa annum 150, circa annos 156-159 legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris, tum Marco Aurelio et Lucio Vero regnantibus legatus Augustorum pro praetore Hispaniae Citerioris, circa annum 167/168 proconsul Asiae. Comes fuit Augustorum Marci Aurelii, Lucii Veri, Commodi in expeditionibus Germanicis et donis milititariis ornatus est. Anno 176 consul II ordinarius creatus est[1].

Notae

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 265-266


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso et Publius Salvius Iulianus
Consul
176
cum
Marcus Flavius Aper
Successores:
Lucius Aurelius Commodus Caesar et Marcus Peducaeus Plautius Quintillus