Quantum redactiones paginae "Innocentius XI" differant

== Iuventus et cursus honorum in Curia ==
 
''Benedetto'' (Latine Benedictus) ''Odescalchi'' ex [[Langobardia|Langobarda]] gente antiquo atque nobili genere natus est et apud [[Novum Comum|Novi Comi]] Iesuitas studia exercuit; cum adhuc puer esset, MDCXXII anno patre et MDCXXX anno matre orba fuit: eius tutelam accepit avunculus Papirius (Italice ''Papirio''), qui in urbem Genuam eum ad se vocavit. MecaturasMercaturas et administrationem fecerat, antequam iuris civilis et canonici cursus incepit [[Roma|Romae]] et Neapoli, in qua MDCXXXIX anno licentiam obtinuit.
 
Romae cum cardinalibus ''Alfonso de la Cueva'', ''Francesco Barberini'' et ''Giambattista Pamphili'', futuro Innocentio X papa, amicitiam contraxit; tunc cursum in [[Curia Romana]] facere statuit: fulminis instar processit. Urbanus VIII, ''Barberini'' gente natus, protonotarium participem, Timbri commissarium generalem, Maceratae et Piceni gubernatorem eum nominavit. MDCXLV anno, etsi sacerdos non erat et quintum et trigesimum annum agebat, a Innocentio X sanctorum Cosmae et Damiani cardinalis creatus est.<br>
Postea, Ferrariae legatus factum est per MDCXLVIII anni famem, qua traditum est cardinalem Benedictum populo proximum esse; MDCL anni mense Aprili, Novariae episcopus creatus est; post paucos menses, sacerdos factumfactus est et postea consecratus est: in dioecese bonus pastor fuit et secundum Tridentini Concili regulas caritatem propagavit; tamen magnus reformator non fuit.
 
== Innocenti XI pontificatus ==
Usor anonymus