Quantum redactiones paginae "Monasterium maius" differant

ars ibi,exceptis scriptoribus, nulla habebatur
(ars ibi,exceptis scriptoribus, nulla habebatur)
Sanctus Martinus hic in cellula ab urbe duo milia passuum ab urbe distante oratorium fecisse dicitur. Sulpicius Severus (Vita Sancti Martini, 10,4) locum 'secretum et remotum' hoc modo depingit: 'Ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat; una tantum eademque arta admodum via adiri poterat'.
 
Eremi solitudo paulo post episcopatus initium (anno 371 sive 372) condita mox in coenobium transformatum est. Monachi modo Aegyptiaco austeritatis vitae adstricti sunt; iuniores soli scribendi arte utebantur.
 
Post Martini decessum (11*novembris anno 397) incertum est num coenobium in exsistentia permanserit.
 
sequendum
712

recensiones