Quantum redactiones paginae "Aratus Solensis" differant

Content deleted Content added
m Bot: adding Categoria:Mortui 245 a.C.n. per de:Aratos von Soloi; mutationes minores
Linea 2:
'''Aratus Solensis''' (natus circa annum [[310 a.C.n.]]; mortuus anno [[245 a.C.n.]]) fuit [[poeta]] didacticus [[Graecia|Graecus]].
 
Aratus, filius Athenodori Letophilaeque, [[Soli]]s [[Cilicia|Ciliciae]]e (non [[Cyprus|Cypri]]) natus est circa [[315 a.C.n.]] ''[[Suda]]'' dixit Aratum esse discipulum grammatici [[Menecrates Ephesius|Menecratis Ephesii]] atque philosophorum Timon Menedemique. Menecrates poemas de agricultura, apibus, et astris scripsit; ut [[Marcus Terentius Varro|Varro]] dixit, "ut [[Hesiodus]] Ascraeus, Menecrates Ephesius." Circa [[291 a.C.n.|291]], Aratus [[Athenae|Athenas]] progressus est, ut litteris philosophis Praxiphane Zenoque studeat. Hic etiam Callimachi, maximi poetae aetatis, occurrit. Antigono Gonata anno [[276 a.C.n.|276]] rege, Pesaeus Philonides poetae Aratusque ipse in regia Macedoniae iuerunt. Hic, proximos annos duos, Aratus maximum opus suum, poemam didacticum 'Phaenomena' composuit. Opus oratione soluta Eudoxi in versos transtulit. Cum Pyrrhus Macedoniam invaseret, Aratus regia Antiochi I Seleuci filii iuit; in Macedoniam tamen regressus est. [[Pella]]e circa 240 mortuus est.
 
Operum Arateorum solum "phaenomenon", quae graece dicuntur, 1154 versuum poema de rebus caelestibus traditum est; quod poema maxima ex parte [[Eudoxus|Eudoxum]] Cnidium atrologum sequitur. Aratus vero poema lima poetica emendans catasterismos, id est mutationes animantium in signa caelestia, addidit. Pars secunda operis de signis tempestatum disputat; quae pars graece "diosemeia" dicitur. Carmina Aratea notabiliora facta sunt propter siccitatem rei, quam Aratus astrologiam penitus ignorans aemulatione poetica instigatus vivificare nisus est.
Linea 8:
Arati opus vero imitati sunt complures auctores Romani, qui veri aemuli auctoris graeci dici possunt. Inter eos sunt Manilius atque Vergilius. Versiones autem memoratu dignae [[Cicero|Marci Tulli Ciceronis]] ('admodum adulescentulus'), [[Germanicus|Germanici]], [[Avienus|Avieni]] sunt. Cum autem Arati carmina difficiliora sint, temporibus iam antiquis ii, qui illa lexerant, in margine voluminum [[scholia]] addiderunt. Inter explanatores Geminus Rhodius (primum saeculum a.C), Achilles (circa annum [[200]]) Leontius (circa annum [[600]]). Nominibus [[sidus|siderum]], quae nobis versionibus latinis tradita sunt, hodie quoque utimur; index siderum autem syntaxi mathematicae [[Claudius Ptolemaeus|Claudii Ptolemaei]] ([[saeculum II]]) subest et res gravis per saeculorum decursum in traditione arabica permansit.
 
== de libris ==
* Erren, Manfred, ''Die Phainomena des Aratos von Soloi, Untersuchungen zum Sach- und Sinnverständnis'', Wiesbaden 1967.
* Erren, Manfred, ''Aratos: Phainomena, Sternbilder und Wetterzeichen'', München 1971.
Linea 19:
[[Categoria:Poetae]]
[[Categoria:Carmina didactica]]
[[Categoria:Mortui 245 a.C.n.]]
 
[[de:Aratos von Soloi]]