Quantum redactiones paginae "Collegium (ius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m omnias--->omnes
Linea 2:
'''Collegium''' in re iuridice dicitur [[societas (ius)|societas]] quae etiam [[persona (ius)|persona]] (entitas legalis) est distincta a personis realibus in ea societate participantibus.<ref> http://www.1911encyclopedia.org/Corporation</ref> Olim, syndicus vel actor dicebatur qui pro collegio agebat, et idem hodie saepe dicitur rector, praeses, praesidens, aut consul (princeps magistratus exsecutivus).
 
Collegii status beneficium est separatio legalis perfecta inter collegii iura et civium participantum iura. Ergo, exempli gratia, si collegium cadit, cives collegio participantes solas pecunias collegio collocatas amittunt, nec omniasomnes suas pecunias.
 
Quamquam per leges Romanas antiquas tres aut plures homines collegium formare possunt, collegii forma multum a legibus civitatum pendet. Plurima hodie collegia sunt [[societas anonyma|societates anonymae]]<ref>''[[:en:Joint stock company]]'', ex [[Langenscheidt]] Taschenwörterbuch Latein</ref> quae [[Sors pecuniaria|sortes]] propter contributa argentaria dant. Quapropter plurimis in nationibus duae collegii formae distinguuntur: privata et publica, secundum modum per quem collegiorum sortes vendere possunt. Si sortes in foro publice vendere possunt, collegium dicitur publicum; privatum autem dicitur collegium quod suae sortes publice vendere non sinit.