Quantum redactiones paginae "Harpastum antiquum" differant

Content deleted Content added
m bot addit: cs:Harpastum
Galienus non scripsit de phaeninda
Linea 3:
Pauca scimus de harpasto antiquo. Martialis<ref>Martialis, ''Epigrammata'', XIV, 48</ref>, qui et ludum et pilam "harpastum" vocabat, scripsit id in pulvere ludebatur. Athenaeus<ref>Athenaeus, ''Deipnosophistae'', I, 14-15</ref> saeculo 3° scripsit "harpasto" antiquum nomen "phaenindam" esse, quod licet nobis credere ludos duos illos eosdem fuisse.
 
Suetonius Tranquillus, Galienus, Julius Pollux, Clemens Alexandrinus, Athenaeusque graece scripserunt de phaeninda, regulas autem minime explicaverunt. Lusores pila utebantur neque folle. Suetonius et Pollux falso affirmabant "phaenindam" nomen suum duxisse a verbo graeco "phenakizen" id est "decipere". Quam ob rem dixerunt scopum huius ludi decipiendum esse: "alio, simulantes in aliam partem, pilam mittunt decipientes credulum"<ref>Julius Pollux, ''Onomastikon'', IX, 105</ref>. Athenaeus autem ostendit phaenindam satis violentam esse et collum vulnerare.
 
== Notae ==