Quantum redactiones paginae "Cervesia radicalis" differant

m sp
(m sp)
'''Cervisia radicalis''' (vulgo ''root beer'') non est vera [[cervisia]], sed [[potio]] dulcis et spumans [[Civitates Americae Unitae|Americanis]], praeserim parvulis, grata, nullo pacto inebrians, ex [[vanilla]], [[cerasus|cerasi]] cortice, [[glycyrrhiza]], [[sarsaparilla]]e radice, radice [[sassafras|sassafrae]], [[nux muscatus|nuce muscato]], [[anisum|aniso]], et mellaceo sacchari inter alia concocta, sed aliis cervisiis radicalibus alia praecepta. "Radicalis" dicitur causa radicum inter impensa, sed hodie raro fit ex veris radicibus.
 
Aliae herbae quae nonnumquam cervisiis radicalibus adduntur sunt inter alia: fructus [[pimenta]]e, cortex [[betula]]e, [[coriander|coriandri]] semina, [[iuniperus]], [[zingibera]], [[gaultheria]], [[lupulus]], [[arctium|arctii]] radix, [[taraxacum|taraxaci]] radix, [[spica nardi]], [[chimaphila]], [[guaiacum]], [[lindera]], [[rumex]], [[mel]], [[trifolium]] <!--clover?-->, [[cinnamonum]], [[zanthoxylum|zanthoxyli]] cortex, [[iucca]], [[quillaia]], [[triticum repens]].
Usor anonymus