Quantum redactiones paginae "Cosmos (potio)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
Hodie potest et ex lacte bubulo sive vaccino fieri, addito saccharo ut fermentetur. Cosmos solet ex 2% [[alcohol]]e consistere, sed fortius [[distillatio]]ne fieri potest.
 
Singulatim descripsit Cosmos [[Willielmus de Rubruquis ]]:
 
:Ipsum Cosmos, hoc est lac iumentinum fit hoc modo. Extendunt cordam longam super terram ad duos palos fixos in terra, et ad illam cordam ligant circiter horas tres, pullos equarum quas volunt mungere. Tunc stant matres iuxta pullos suos et permittunt se pacifice mungi. Et si aliqua est nimis indomita, tunc accipit vnus homo pullum et supponit ei permittens parum sugere, tunc retrahit illum, et emunctor lactis succedit. Congregata ergo multitudine lactis, quod est ita dulce sicut vaccinum, dum est recens, fundunt illud in magnum vtrem siue bucellam, et incipiunt illud concutere cum ligno ad hoc aptato, quod grossum est inferius sicut caput hominis et cauatum subtus: et quam cito concutiunt illud, incipit bullire sicut vinum nouum, et acescere siue fermentari, et excutiunt illud donec extrahant butirum. Tunc gustant illud; et quando est temperate pungitiuum bibunt: pungit enim super linguam sicut vinum raspei dum bibitur. Et postquam homo cessat bibere, relinquit saporem super linguam lactis amygdalini, et multum reddit interiora hominis iucunda, et etiam inebriat debilia capita: multum etiam prouocat vrinam. (''Itinerarium'', caput 6)
 
Is quoque ''Caracosmos'', hoc est nigrum cosmos, quod est potio nobilis ad usum magnorum dominorum describit. Lacte enim vehementer concusso faeces albae ab parte pura, sicut sero, secernuntur. Faeces servis, caracosmos dominis datur. Secundum Willielmum de Rubruquis, "Illud clarum bibunt domini: et est pro certo valde suauis potus et bona efficacia."
 
==Loci==
*ca. [[430 a.C.n.]], [[Herodotus|Herodoti]] ''Historiae'' 4.2:
:Τοὺς δὲ δούλους οἱ Σκύθαι πάντας τυφλοῦσι τοῦ γάλακτος εἵνεκεν τοῦ πίνουσι, ποιεῦντες ὧδε. Ἐπεὰν φυσητῆρας λάβωσι ὀστείνους, αὐλοῖσι προσεμφερεστάτους, τούτους ἐσθέντες ἐς τῶν θηλέων ἵππων τὰ ἄρθρα φυσῶσι τοῖσι στόμασι, ἄλλοι δὲ ἄλλων φυσώντων ἀμέλγουσι· φασὶ δὲ τοῦδε εἵνεκα τοῦτο ποιέειν· τὰς φλέβας πίμπλασθαι φυσωμένας τῆς ἵππου καὶ τὸ οὖθαρ κατίεσθαι. Ἐπεὰν δὲ ἀμέλξωσι τὸ γάλα, ἐσχέαντες ἐς ξύλινα ἀγγεῖα κοῖλα καὶ περιστήσαντες κατὰ τὰ ἀγγεῖα τοὺς τυφλοὺς δονέουσι τὸ γάλα, καὶ τὸ μὲν αὐτοῦ ἐπιστάμενον ἀπαρύσαντες ἡγέονται εἶναι τιμιώτερον, τὸ δ’ ὑπιστάμενον ἧσσον τοῦ ἑτέρου.
*ca. [[23]], [[Strabo]]nis ''Geographia'' 7.4.6:
:οἱ δ’ αὐτοὶ οὗτοι καὶ γεωργοὶ ἐκαλοῦντο ἰδίως διὰ τὸ τοὺς ὑπερκειμένους νομάδας εἶναι, τρεφομένους κρέασιν ἄλλοις τε καὶ ἱπ‑
πείοις, ἱππείῳ δὲ καὶ τυρῷ καὶ γάλακτι καὶ ὀξυγάλακτι (τοῦτο δὲ καὶ ὄψημά ἐστιν αὐτοῖς κατασκευασθέν πως)· διόπερ ὁ ποιητὴς ἅπαντας εἴρηκε τοὺς ταύτῃ γαλακτοφάγους.
*[[1076]], [[Adamus Bremensis|Adami Bremensis]] ''[[Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum]]'' 4.18:
:Sembi vel Pruzzi ... carnes iumentorum pro cibo sumunt, quorum lacte vel cruore utuntur in potu, ita ut inebriari dicantur.
*[[1253]], [[Willielmus de Rubruquis|Willielmi de Rubruquis]] ''Itinerarium'', 6: (vide supra)