Quantum redactiones paginae "Asteroides" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
 
==Definitio==
Appellatio ''asteroidae'' ab [[astronomia|astronomo]] [[Guilhelmus Herschel]] ficta est quia asteroidae primum inventi similes [[stella|stellis]] visi sunt (illo tempore planetae noti speciem disci habebant). Definitio exacta asteroidae adhuc incerta est. Nomen ''planetulae'' (= parvus planeta) non quandam compositionem vel locum corporis suggerit. Sunt qui putent nomen ''asteroidae'' non esse nomen aptum totis planetulis.
 
Modus asteroidas in classes describendi est secundum magnitudinem eorum. Is modus dinoscit corpora maiora quam quingenta [[metrum|metra]] ''asteroidae,'', illa menora ''meteoroidae.''. Haec distinctio firma est quod asteroidae satis magnitudinis habent ut post introitum in atmosphaeram [[Terra]]e superstites sint. Meteoroidae minores autem iam in altis in gasa et ignem dissolvuntur. Maiores asteroidae etiam ''planetoidae'' appellantur.
 
Ergo licet appellare ''asteroidas'' tota corpora caelestia solida ordinis solaris maiora quam meteoroidas et minora quam planetas, quae ex lapide vel ex metallis consistunt.